Propertius elegiae 1, 1

Reference basis text: P. Fedeli, 1984

Editing of the digital edition: C. Formicola, 2009

Data insertion and check: P. Marzano, 2009

Other sections


Cynthia prima suis miserum me cepit ocellis,

      Contactum nullis ante Cupidinibus.

Tum mihi constantis deiecit lumina fastus

      Et caput impositis pressit Amor pedibus,

5

Donec me docuit castas odisse puellas

      Improbus, et nullo uiuere consilio.

Et mihi iam toto furor hic non deficit anno,

      Cum tamen aduersos cogor habere deos.

Milanion nullos fugiendo, Tulle, labores

10

      Saeuitiam durae contudit Iasidos.

Nam modo Partheniis amens errabat in antris,

      Ibat et hirsutas ille uidere feras;

Ille etiam Hylaei percussus uulnere rami

      Saucius Arcadiis rupibus ingemuit.

15

Ergo uelocem potuit domuisse puellam:

      Tantum in amore preces et bene facta ualent.

In me tardus Amor non [n]ullas cogitat artis,

     Nec meminit notas, ut prius, ire uias.

At uos, deductae quibus est fallacia lunae

20

      Et labor in magicis sacra piare focis,

En agedum dominae mentem conuertite nostrae,

     Et facite illa meo palleat ore magis!

Tunc ego crediderim uobis et sidera et amnis

     Posse †cythalinis† ducere carminibus.

25

Aut uos, qui sero lapsum reuocatis, amici,

      Quaerite non sani pectoris auxilia.

Fortiter et ferrum saeuos patiemur et ignis,

      Sit modo libertas quae uelit ira loqui.

Ferte per extremas gentis et ferte per undas,

30

      Qua non ulla meum femina norit iter:

Vos remanete, quibus facili deus annuit aure,

      Sitis et in tuto semper amore pares.

In me nostra Venus noctes exercet amaras

      Et nullo uacuus tempore defit Amor.

35

Hoc, moneo, uitate malum: sua quemque moretur

     Cura, neque assueto mutet amore locum.

Quod si quis monitis tardas aduerterit auris,

      Heu referet quanto uerba dolore mea!

1

prima suis N P ²

heroys prima A F


prima N A F P ²

sola P