Phaedrus fabulae 5, prologus

Other sections


Aesopi nomen sicubi interposuero,

Cui reddidi iam pridem quicquid debui,

Auctoritatis esse scito gratia;

Vt quidam artifices nostro faciunt saeculo,

5

Qui pretium operibus maius inueniunt nouis

Si marmori adscripserunt Praxitelen suo,

Detrito Myn argento, tabulae Zeuxidem.

Adeo fucatae plus uetustati fauet

Inuidia mordax quam bonis praesentibus.

10

Sed iam ad fabellam talis exempli feror.