Phaedrus fabulae 2, prologus

Other sections


Exemplis continetur Aesopi genus;

Nec aliud quicquam per fabellas quaeritur

Quam corrigatur error ut mortalium,

Acuatque sese diligens industria.

5

Quicumque fuerit ergo narrandi iocus,

Dum capiat aurem et seruet propositum suum,

Re commendetur, non auctoris nomine.

Equidem omni cura morem seruabo senis;

Sed si libuerit aliquid interponere,

10

Dictorum sensus ut delectet uarietas,

Bonas in partes, lector, accipias uelim,

Ita, si rependet illi breuitas gratiam.

Cuius uerbosa ne sit commendatio,

Attende cur negare cupidis debeas,

15

Modestis etiam offerre quod non petierint.