Phaedrus fabulae 1, prologus

Reference basis text: B. E. Perry, 1965

Editing of the digital edition: C. Renda, 2010

Data insertion and check: P. Marzano

Other sections


Prologus

Aesopus auctor quam materiam repperit,

Hanc ego poliui uersibus senariis.

Duplex libelli dos est: quod risum mouet,

Et quod prudenti uitam consilio monet.

5

Calumniari si quis autem uoluerit,

Quod arbores loquantur, non tantum ferae,

Fictis iocari nos meminerit fabulis.

3

dos R

os P

mos