Ouidius ars 1

Reference basis text: A. Ramirez de Verger, 2003

Editing of the digital edition: A. Tedeschi, 2010

Data insertion and check: P. Marzano

Other sections


Siquis in hoc artem populo non nouit amandi,

      Me legat et lecto carmine doctus amet!

Arte citae ueloque rates remoque mouentur,

      Arte leues currus: arte regendus Amor.

5

Curribus Automedon lentisque erat aptus habenis:

      Tiphys in Haemonia puppe magister erat;

Me Venus artificem tenero praefecit Amori:

      Tiphys et Automedon dicar Amoris ego.

Ille quidem ferus est et qui mihi saepe repugnet,

10

      Sed puer est, aetas mollis et apta regi.

Phillyrides puerum cithara perfecit Achillem

     Atque animos placida contudit arte feros;

Qui totiens socios, totiens exterruit hostes,

      Creditur annosum pertimuisse senem;

15

Quas Hector sensurus erat, poscente magistro

      Verberibus iussas praebuit ille manus.

Aeacidae Chiron, ego sum praeceptor Amoris:

      Saeuus uterque puer, natus uterque dea.

Sed tamen et tauri ceruix oneratur aratro,

20

      Frenaque magnanimi dente teruntur equi,

Et mihi cedet Amor, quamuis mea uulneret arcu

      Pectora, iactatas excutiatque faces.

Quo me fixit Amor, quo me uiolentius ussit,

      Hoc melior facti uulneris ultor ero.

25

Non ego, Phoebe, datas a te mihi mentiar artes,

     Nec nos aeriae uoce monemur auis,

Nec mihi sunt uisae Clio Cliusque sorores

      Seruanti pecudes uallibus, Ascra, tuis.

Vsus opus mouet hoc: uati parete perito!

30

      Vera canam: coeptis, mater Amoris, ades!

Este procul, uittae tenues, insigne pudoris,

      Quaeque tegis medios, instita longa pedes!

Nos Venerem tutam concessaque furta canemus,

      Inque meo nullum carmine crimen erit.

35

Principio, quod amare uelis, reperire labora,

      Qui noua nunc primum miles in arma uenis;

Proximus huic labor est placitam exorare puellam;

      Tertius, ut longo tempore duret amor.

Hic modus, haec nostro signabitur area curru,

40

      Haec erit admissa meta terenda rota.

Dum licet et loris passim potes ire solutis,

      Elige cui dicas "tu mihi sola places."

Haec tibi non tenues ueniet delapsa per auras:

      Quaerenda est oculis apta puella tuis.

45

Scit bene uenator, ceruis ubi retia tendat,

      Scit bene, qua frendens ualle moretur aper;

Aucupibus noti frutices; qui sustinet hamos,

      Nouit quae multo pisce natentur aquae.

Tu quoque, materiam longo qui quaeris amori,

50

      Ante frequens quo sit disce puella loco.

Non ego quaerentem uento dare uela iubebo,

      Nec tibi ut inuenias, longa terenda uia est.

Andromedan Perseus nigris portarit ab Indis,

      Raptaque sit Phrygio Graia puella uiro:

55

Tot tibi tamque dabit formosas Roma puellas,

      "Haec habet" ut dicas "quicquid in orbe fuit."

Gargara quot segetes, quot habet Methymna racemos,

      Aequore quot pisces, fronde teguntur aues,

Quot caelum stellas, tot habet tua Roma puellas:

60

      Mater in Aeneae constitit urbe sui.

Seu caperis primis et adhuc crescentibus annis,

     Ante oculos ueniet bella puella tuos;

Siue cupis iuuenem, iuuenes tibi mille placebunt:

      Cogeris uoti nescius esse tui;

65

Seu te forte iuuat sera et sapientior aetas,

      Hoc quoque, crede mihi, plenius agmen erit.

Tu modo Pompeia lentus spatiare sub umbra,

      Cum sol Herculei terga leonis adit,

Aut ubi muneribus nati sua munera mater

70

      Addidit, externo marmore diues opus.

Nec tibi uitetur quae priscis sparsa tabellis

      Porticus auctoris Liuia nomen habet,

Quaque parare necem miseris patruelibus ausae

      Belides et stricto stat ferus ense pater;

75

Nec te praetereat Veneri ploratus Adonis

      Cultaque Iudaeo septima sacra Syro,

Nec fuge linigerae Memphitica templa iuuencae:

      Multas illa facit, quod fuit ipsa Ioui.

Et fora conueniunt - quis credere possit? - Amori,

80

      Flammaque in arguto saepe reperta foro.

Subdita qua Veneris facto de marmore templo

      Appias expressis aera pulsat aquis.

Illo saepe loco capitur consultus Amori,

      Quique aliis cauit, non cauet ipse sibi;

85

Illo saepe loco desunt sua uerba diserto,

      Resque nouae ueniunt, causaque agenda sua est.

Hunc Venus e templis, quae sunt confinia, ridet:

      Qui modo patronus, nunc cupit esse cliens.

Sed tu praecipue curuis uenare theatris:

90

      Haec loca sunt uoto fertiliora tuo.

Illic inuenies quod ames, quod ludere possis,

      Quodque semel tangas, quodque tenere uelis.

Vt redit itque frequens longum formica per agmen,

      Granifero solitum cum uehit ore cibum,

95

Aut ut apes saltusque suos et olentia nactae

      Pascua per flores et thyma summa uolant,

Sic ruit ad celebres cultissima femina ludos:

      Copia iudicium saepe morata meum est.

Spectatum ueniunt, ueniunt, spectentur ut ipsae:

100

      Ille locus casti damna pudoris habet.

Primus sollicitos fecisti, Romule, ludos,

      Cum iuuit uiduos rapta Sabina uiros.

Tunc neque marmoreo pendebant uela theatro,

      Nec fuerant liquido pulpita rubra croco;

105

Illic, quas tulerant nemorosa Palatia frondes,

      Simpliciter positae, scena sine arte fuit;

In gradibus sedit populus de caespite factis,

      Qualibet hirsutas fronde tegente comas.

Respiciunt oculisque notant sibi quisque puellam

110

      Quam uelit et tacito pectore multa mouent;

Dumque, rudem praebente modum tibicine Tusco,

     Ludius aequatam ter pede pulsat humum,

In medio plausu - plausus tunc arte carebant -

      Rex populo praedae signa petita dedit.

115

Protinus exsiliunt animum clamore fatentes,

      Virginibus, cupidas iniciuntque manus.

Vt fugiunt aquilas, timidissima turba, columbae,

      Vtque fugit uisos agna nouella lupos,

Sic illae timuere uiros sine lege ruentes:

120

      Constitit in nulla qui fuit ante color.

Nam timor unus erat, facies non una timoris:

      Pars laniat crines, pars sine mente sedet;

Altera maesta silet, frustra uocat altera matrem;

      Haec queritur, stupet haec, haec manet, illa fugit.

125

Ducuntur raptae, genialis praeda, puellae,

     Et potuit multas ipse decere timor.

Si qua repugnarat nimium comitemque negarat,

      Sublatam cupido uir tulit ipse sinu

Atque ita "quid teneros lacrimis corrumpis ocellos?

130

      Quod matri pater est, hoc tibi" dixit "ero."

Romule, militibus scisti dare commoda solus:

      Haec mihi si dederis commoda, miles ero.

Scilicet ex illo sollemni more theatra

      Nunc quoque formosis insidiosa manent.

135

Nec te nobilium fugiat certamen equorum:

      Multa capax populi commoda Circus habet.

Nil opus est digitis per quos arcana loquaris,

      Nec tibi per nutus accipienda nota est.

Proximus a domina nullo prohibente sedeto,

140

      Iunge tuum lateri, qua potes usque, latus.

Et bene, quod cogit, si nolis, linea iungi,

      Quod tibi tangenda est lege puella loci.

Hic tibi quaeratur socii sermonis origo

      Et moueant primos publica uerba sonos.

145

Cuius equi ueniant facito, studiose, requiras,

      Nec mora, quisquis erit, cui fauet illa, faue!

At cum pompa frequens caelestibus ibit eburnis,

      Tu Veneri dominae plaude fauente manu;

Vtque fit, in gremium puluis si forte puellae

150

      Deciderit, digitis excutiendus erit;

Etsi nullus erit puluis, tamen excute nullum:

      Quaelibet officio causa sit apta tuo.

Pallia si terra nimium demissa iacebunt,

      Collige et immunda sedulus effer humo.

155

Protinus, officii pretium, patiente puella

      Contingent oculis crura uidenda tuis.

Respice praeterea, post uos quicumque sedebit,

      Ne premat opposito mollia terga genu.

Parua leuis capiunt animos: fuit utile multis

160

      Puluinum facili composuisse manu;

Profuit et tenues uentos mouisse tabella

      Et caua sub tenerum scamna dedisse pedem.

Hos aditus Circusque nouo praebebit amori

      Sparsaque sollicito tristis harena foro.

165

Illa saepe puer Veneris pugnauit harena

      Et, qui spectauit uulnera, uulnus habet.

Dum loquitur tangitque manum poscitque libellum

      Et quaerit posito pignore, uincat uter,

Saucius ingemuit telumque uolatile sensit

170

     Et pars spectati muneris ipse fuit.

Quid, modo cum belli naualis imagine Caesar

      Persidas induxit Cecropiasque rates?

Nempe ab utroque mari iuuenes, ab utroque puellae

      Venere, atque ingens orbis in Vrbe fuit.

175

Quis non inuenit turba, quod amaret, in illa?

      Eheu, quam multos aduena torsit amor!

Ecce parat Caesar, domito quod defuit orbi,

      Addere: nunc, Oriens ultime, noster eris.

Parthe, dabis poenas: Crassi gaudete sepulti

180

      Signaque barbaricas non bene passa manus!

Vltor adest primisque ducem profitetur in annis

      Bellaque non puero tractat agenda puer.

Parcite natales, timidi, numerare deorum!

      Caesaribus uirtus contigit ante diem.

185

Ingenium caeleste suis uelocius annis

      Surgit et ignauae fert male damna morae.

Paruus erat manibusque duos Tirynthius angues

      Pressit et in cunis iam Ioue dignus erat;

Nunc quoque qui puer es, quantus tum, Bacche, fuisti,

190

      Cum timuit thyrsos India uicta tuos!

Auspiciis animisque patris, puer, arma mouebis

      Et uinces animis auspiciisque patris.

Tale rudimentum tanto sub nomine debes,

      Nunc iuuenum princeps, deinde future senum.

195

Cum tibi sint fratres, fratres ulciscere laesos,

      Cumque pater tibi sit, iura tuere patris!

Induit arma tibi genitor patriaeque tuusque:

      Hostis ab inuito regna parente rapit.

Tu pia tela feres, sceleratas ille sagittas:

200

      Stabit pro signis iusque piumque tuis.

Vincuntur causa Parthi, uincantur et armis:

      Eoas Latio dux meus addat opes.

Marsque pater Caesarque pater, date numen eunti!

      Nam deus e uobis alter es, alter eris.

205

Auguror en, uinces, uotiuaque carmina reddam

      Et magno nobis ore sonandus eris.

Consistes aciemque meis hortabere uerbis:

      O desint animis ne mea uerba tuis!

Tergaque Parthorum Romanaque pectora dicam

210

      Telaque, ab auerso quae iacit hostis equo.

Qui fugis ut uincas, quid uicto, Parthe, relinques?

      Parthe, malum iam nunc Mars tuus omen habet.

Ergo erit illa dies qua tu, pulcherrime rerum,

      Quattuor in niueis aureus ibis equis;

215

Ibunt ante duces onerati colla catenis,

      Ne possint tuti, qua prius, esse fuga.

Spectabunt laeti iuuenes mixtaeque puellae,

      Diffundetque animos omnibus ista dies.

Atque aliqua ex illis cum regum nomina quaeret,

220

      Quae loca, qui montes quaeue ferantur aquae,

Omnia responde, nec tantum siqua rogabit,

      Et quae nescieris, ut bene nota refer:

Hic est Euphrates, praecinctus harundine frontem;

      Cui coma dependet caerula, Tigris erit;

225

Hos facito Armenios, haec est Danaeia Persis,

      Vrbs in Achaemeniis uallibus ista fuit;

Ille uel ille duces, et erunt quae nomina dicas,

      Si poteris, uere, si minus, apta tamen.

Dant etiam positis aditum conuiuia mensis:

230

      Est aliquid praeter uina, quod inde petas.

Saepe illic positi teneris adducta lacertis

      Purpureus Bacchi cornua pressit Amor,

Vinaque cum bibulas sparsere Cupidinis alas,

     Permanet et capto stat grauis ille loco.

235

Ille quidem pennas uelociter excutit udas,

      Sed tamen et spargi pectus Amore nocet.

Vina parant animos faciuntque caloribus aptos:

      Cura fugit multo diluiturque mero.

Tunc ueniunt risus, tum pauper cornua sumit,

240

      Tum dolor et curae rugaque frontis abit;

Tunc aperit mentes, aeuo rarissima nostro,

      Simplicitas, artes excutiente deo.

Illic saepe animos iuuenum rapuere puellae,

     Et Venus in uinis ignis in igne fuit.

245

Hic tu fallaci nimium ne crede lucernae:

      Iudicio formae noxque merumque nocent.

Luce deas caeloque Paris spectauit aperto,

      Cum dixit Veneri "uincis utramque, Venus."

Nocte latent mendae uitioque ignoscitur omni,

250

      Horaque formosam quamlibet illa facit.

Consule de gemmis, de tincta murice lana,

      Consule de facie corporibusque diem!

Quid tibi femineos coetus uenatibus aptos

      Enumerem? numero cedet harena meo.

255

Quid referam Baias praetextaque litora uelis

     Et quae de calido sulphure fumat aqua?

Hinc aliquis uulnus referens in pectore dixit

      "Non haec, ut fama est, unda salubris erat."

Ecce suburbanae templum nemorale Dianae

260

      Partaque per gladios regna nocente manu.

Illa, quod est uirgo, quod tela Cupidinis odit,

      Multa dedit populo uulnera, multa dabit.

Hactenus, unde legas quod ames, ubi retia ponas,

     Praecipit imparibus uecta Thalea rotis.

265

Nunc tibi quae placuit, quas sit capienda per artes,

      Dicere praecipuae molior artis opus.

Quisquis ubique, uiri, dociles aduertite mentes

      Pollicitisque fauens uulgus adeste meis!

Prima tuae menti ueniat fiducia: cunctas

270

      Posse capi: capies, tu modo tende plagas.

Vere prius uolucres taceant, aestate cicadae,

      Maenalius lepori det sua terga canis,

Femina quam iuueni blande temptata repugnet:

      Haec quoque, quam poteris credere nolle, uolet.

275

Vtque uiro furtiua Venus, sic grata puellae:

      Vir male dissimulat, tectius illa cupit.

Conueniat maribus nequam nos ante rogemus:

      Femina iam partes uicta rogantis agat.

Mollibus in pratis admugit femina tauro,

280

      Femina cornipedi semper adhinnit equo.

Parcior in nobis nec tam furiosa libido:

      Legitimum finem flamma uirilis habet.

Byblida quid referam, uetito quae fratris amore

      Arsit et est laqueo fortiter ulta nefas?

285

Myrrha patrem, sed non qua filia debet, amauit,

      Et nunc obducto cortice pressa latet;

Illius lacrimis, quas arbore fundit odora,

      Vnguimur, et dominae nomina gutta tenet.

Forte sub umbrosis nemorosae uallibus Idae

290

      Candidus, armenti gloria, taurus erat,

Signatus tenui media inter cornua nigro:

      Vna fuit labes, cetera lactis erant.

Illum Cnosiadesque Cydoneaeque iuuencae

      Optarunt tergo sustinuisse suo.

295

Pasiphae fieri gaudebat adultera tauri:

      Inuida formosas oderat illa boues.

Nota cano: non hoc, centum quae sustinet urbes,

      Quamuis sit mendax, Creta negare potest.

Ipsa nouas frondes et prata tenerrima tauro

300

      Fertur inassueta subsecuisse manu.

It comes armentis, nec ituram cura moratur

      Coniugis, et Minos a boue uictus erat.

Quo tibi, Pasiphae, pretiosas sumere uestes?

      Ille tuus nullas sentit adulter opes.

305

Quid tibi cum speculo montana armenta petenti?

      Quid totiens positas fingis, inepta, comas?

Crede tamen speculo, quod te negat esse iuuencam:

      Quam cuperes fronti cornua nata tuae!

Siue placet Minos, nullus quaeratur adulter;

310

      Siue uirum mauis fallere, falle uiro.

In nemus et saltus thalamo regina relicto

      Fertur, ut Aonio concita Baccha deo.

A quotiens uaccam uultu spectauit iniquo

      Et dixit "domino cur placet ista meo?

315

Aspice ut ante ipsum teneris exultet in herbis,

      Nec dubito quin se stulta decere putet."

Dixit et ingenti iamdudum de grege duci

     Iussit et immeritam sub iuga panda trahi,

Aut cadere ante aras commentaque sacra coegit

320

      Et tenuit laeta paelicis exta manu.

Paelicibus quotiens placauit numina caesis

      Atque ait exta tenens "ite, placete meo!"

Et modo se Europen fieri, modo postulat Io,

      Altera quod bos est, altera uecta boue.

325

Hanc tamen impleuit uacca deceptus acerna

      Dux gregis, et partu proditus auctor erat.

Cressa Thyesteo si se abstinuisset amore

     - et quantum est uni posse placere uiro! -

Non medium rupisset iter curruque retorto

330

      Auroram uersis Phoebus adisset equis.

Filia purpureos Niso furata capillos

     Pube premit rabidos inguinibusque canes.

Qui Martem terra, Neptunum effugit in undis,

      Coniugis Atrides uictima dira fuit.

335

Cui non defleta est Ephyraeae flamma Creusae

      Et nece natorum sanguinolenta parens?

Fleuit Amyntorides per inania lumina Phoenix:

     Hippolytum pauidi diripuistis equi.

Quid fodis immeritis, Phineu, sua lumina natis?

340

      Poena reuersura est in caput ista tuum.

Omnia feminea sunt ista libidine mota;

      Acrior est nostra plusque furoris habet.

Ergo age, ne dubita cunctas sperare puellas:

      Vix erit e multis, quae neget, una, tibi.

345

Quae dant, quaeque negant, gaudent tamen esse rogatae:

      Vt iam fallaris, tuta repulsa tua est.

Sed cur fallaris, cum sit noua grata uoluptas

      Et capiant animos plus aliena suis?

Fertilior seges est alienis semper in agris

350

      Vicinumque pecus grandius uber habet.

Sed prius ancillam captandae nosse puellae

      Cura sit: accessus molliet illa tuos.

Proxima consiliis dominae sit ut illa, uideto,

     Neue parum tacitis conscia fida iocis.

355

Hanc tu pollicitis, hanc tu corrumpe rogando:

      Quod petis, ex facili, si uolet illa, feres.

Illa leget tempus - medici quoque tempora seruant -

      Quo facilis dominae mens sit et apta capi.

Mens erit apta capi tum, cum laetissima rerum

360

      Vt seges in pingui luxuriabit humo.

Pectora dum gaudent nec sunt astricta dolore,

      Ipsa patent: blanda tum subit arte Venus.

Tum, cum tristis erat, defensa est Ilios armis:

      Militibus grauidum laeta recepit equum.

365

Tum quoque temptanda est, cum paelice laesa dolebit;

      Tum facies opera, ne sit inulta, tua.

Hanc matutinos pectens ancilla capillos

      Incitet et uelo remigis addat opem,

Et secum tenui suspirans murmure dicat:

370

      "At, puto, non poteras ipsa referre uicem."

Tum de te narret, tum persuadentia uerba

      Addat et insano iuret amore mori.

Sed propera, ne uela cadant auraeque residant:

      Vt fragilis glacies, interit ira mora.

375

Quaeris an hanc ipsam prosit uiolare ministram?

      Talibus admissis alea grandis inest.

Haec a concubitu fit sedula, tardior illa,

     Haec dominae munus te parat, illa sibi.

Casus in euentu est: licet hic indulgeat ausis,

380

      Consilium tamen est abstinuisse meum.

Non ego per praeceps et acuta cacumina uadam,

      Nec iuuenum quisquam me duce captus erit.

Si tamen illa tibi, dum dat recipitque tabellas,

      Corpore, non tantum sedulitate, placet,

385

Fac domina potiare prius, comes illa sequatur:

      Non tibi ab ancilla est incipienda Venus.

Hoc unum moneo, si quid modo creditur arti

      Nec mea dicta rapax per mare uentus agit:

Aut non temptaris aut perfice! tollitur index,

390

      Cum semel in partem criminis ipsa uenit.

Non auis utiliter uiscatis effugit alis,

     Non bene de laxis cassibus exit aper;

Saucius arrepto piscis teneatur ab hamo:

      Perprime temptatam nec nisi uictor abi!

395

Tum neque te prodet communi obnoxia culpae,

      Factaque erunt dominae dictaque nota tibi.

Sed bene celetur! bene si celabitur index,

      Notitiae suberit semper amica tuae.

Tempora qui solis operosa colentibus arua,

400

      Fallitur, et nautis aspicienda putat.

Nec semper credenda Ceres fallacibus aruis

      Nec semper uiridi concaua puppis aquae,

Nec teneras semper tutum captare puellas:

      Saepe dato melius tempore fiet idem.

405

Siue dies suberit natalis siue Kalendae,

      Quas Venerem Marti continuasse iuuat,

Siue erit ornatus non, ut fuit ante, sigillis,

      Sed regum positas Circus habebit opes,

Differ opus! tunc tristis hiems, tunc Pliades instant,

410

      Tunc tener aequorea mergitur Haedus aqua;

Tunc bene desinitur, tunc si quis creditur alto,

      Vix tenuit lacerae naufraga membra ratis.

Tum licet incipias, qua flebilis Allia luce

      Vulneribus Latiis sanguinolenta fuit,

415

Quaque die redeunt rebus minus apta gerendis

      Culta Palaestino septima festa Syro.

Magna superstitio tibi sit natalis amicae,

      Quaque aliquid dandum est, illa sit atra dies.

Cum bene uitaris, tamen auferet: inuenit artem

420

      Femina, qua cupidi carpat amantis opes.

Institor ad dominam ueniet discinctus emacem,

      Expediet merces teque sedente suas;

Quas illa inspicias, sapere ut uideare, rogabit;

      Oscula deinde dabit, deinde rogabit emas.

425

Hoc fore contentam multos iurabit in annos:

      Nunc opus esse sibi, nunc bene dicet emi.

Si non esse domi, quos des, causabere nummos,

      Littera poscetur, ne didicisse iuuet.

Quid, quasi natali cum poscit munera libo

430

      Et, quotiens opus est, nascitur illa, sibi?

Quid, cum mendaci damno maestissima plorat

      Elapsusque caua fingitur aure lapis?

Multa rogant utenda dari, data reddere nolunt:

      Perdis, et in damno gratia nulla tuo.

435

Non mihi, sacrilegas meretricum ut persequar artes,

      Cum totidem linguis sint satis ora decem.

Cera uadum temptet rasis infusa tabellis:

     Cera tuae primum conscia mentis eat;

Blanditias ferat illa tuas imitataque amantem

440

      Verba, nec exiguas, quisquis es, adde preces.

Hectora donauit Priamo prece motus Achilles:

      Flectitur iratus uoce rogante deus.

Promittas facito, quid enim promittere laedit?

      Pollicitis diues quilibet esse potest.

445

Spes tenet in tempus, semel est si credita, longum:

      Illa quidem fallax, sed tamen apta, dea est.

Si dederis aliquid, poteris ratione relinqui:

      Praeteritum tulerit perdideritque nihil.

At quod non dederis, semper uideare daturus:

450

      Sic dominum sterilis saepe fefellit ager.

Sic, ne perdiderit, non cessat perdere lusor

      Et reuocat cupidas alea saepe manus.

Hoc opus, hic labor est, primo sine munere iungi:

      Ne dederit gratis quae dedit, usque dabit.

455

Ergo eat et blandis peraretur littera uerbis

      Exploretque animos primaque temptet iter.

Littera Cydippen pomo perlata fefellit,

      Insciaque est uerbis capta puella suis.

Disce bonas artes, moneo, Romana iuuentus,

460

      Non tantum trepidos ut tueare reos.

Quam populus iudexque grauis lectusque senatus,

      Tam dabit eloquio uicta puella manus.

Sed lateant uires, nec sis in fronte disertus:

      Effugiant uoces uerba molesta tuae.

465

Quis, nisi mentis inops, tenerae declamat amicae?

      Saepe ualens odii littera causa fuit.

Sit tibi credibilis sermo consuetaque uerba,

      Blanda tamen, praesens ut uideare loqui.

Si non accipiet scriptum illectumque remittet,

470

      Lecturam spera propositumque tene.

Tempore difficiles ueniunt ad aratra iuuenci,

      Tempore lenta pati frena docentur equi;

Ferreus assiduo consumitur anulus usu,

      Interit assidua uomer aduncus humo;

475

Quid magis est saxo durum, quid mollius unda?

      Dura tamen molli saxa cauantur aqua.

Penelopen ipsam, persta modo, tempore uinces:

      Capta uides sero Pergama, capta tamen.

Legerit et nolit rescribere, cogere noli:

480

      Tu modo blanditias fac legat usque tuas.

Quae uoluit legisse, uolet rescribere lectis:

      Per numeros uenient ista gradusque suos.

Forsitan et primo ueniet tibi littera tristis,

      Quaeque roget ne se sollicitare uelis:

485

Quod rogat illa, timet; quod non rogat, optat ut instes:

      Insequere et uoti postmodo compos eris.

Interea, siue illa toro resupina feretur,

      Lecticam dominae dissimulanter adi,

Neue aliquis uerbis odiosas offerat aures,

490

      Qua potes, ambiguis callidus abde notis.

Seu pedibus uacuis illi spatiosa teretur

      Porticus, hic socias tu quoque iunge moras,

Et modo praecedas facito, modo terga sequaris,

      Et modo festines et modo lentus eas.

495

Nec tibi de mediis aliquot transire columnas

     Sit pudor aut lateri continuasse latus,

Nec sine te curuo sedeat speciosa theatro:

      Quod spectes, umeris afferet illa suis.

Illam respicias, illam mirere licebit,

500

      Multa supercilio, multa loquare notis;

Et plaudas aliquam mimo saltante puellam,

      Et faueas illi, quisquis agatur amans.

Cum surgit, surges; donec sedet illa, sedebis:

      Arbitrio dominae tempora perde tuae!

505

Sed tibi nec ferro placeat torquere capillos,

      Nec tua mordaci pumice crura teras.

Ista iube faciant, quorum Cybeleia mater

      Concinitur Phrygiis exululata modis.

Forma uiros neglecta decet: Minoida Theseus

510

      Abstulit a nulla tempora comptus acu;

Hippolytum Phaedra, nec erat bene cultus, amauit:

      Cura deae siluis aptus Adonis erat.

Munditie placeant, fuscentur corpora Campo,

      Sit bene conueniens et sine labe toga.

515

Lingula ne rigeat, careant rubigine dentes,

      Nec uagus in laxa pes tibi pelle natet,

Nec male deformet rigidos tonsura capillos:

      Sit coma, sit trita barba resecta manu;

Et nihil emineant et sint sine sordibus ungues,

520

      Inque caua nullus stet tibi nare pilus;

Nec male odorati sit tristis anhelitus oris,

      Nec laedat nares uirque paterque gregis.

Cetera lasciuae faciant concede puellae

      Et si quis male uir quaerit habere uirum.

525

Ecce suum uatem Liber uocat: hic quoque amantes

      Adiuuat et flammae, qua calet ipse, fauet.

Cnosis in ignotis amens errabat harenis,

      Qua breuis aequoreis Dia feritur aquis.

Vtque erat e somno, tunica uelata recincta,

530

      Nuda pedem, croceas irreligata comas,

Thesea crudelem surdas clamabat ad undas,

      Indigno teneras imbre rigante genas.

Clamabat flebatque simul, sed utrumque decebat:

      Non facta est lacrimis turpior illa suis.

535

Iamque iterum tundens mollissima pectora palmis

      "Perfidus ille abiit! quid mihi fiet?" ait;

"Quid mihi fiet?" ait: sonuerunt cymbala toto

      Litore et attonita tympana pulsa manu.

Excidit illa metu rupitque nouissima uerba:

540

      Nullus in exanimi corpore sanguis erat.

Ecce Mimallonides sparsis in terga capillis,

      Ecce leues Satyri, praeuia turba dei:

Ebrius, ecce, senex pando Silenus asello

      Vix sedet et pressas continet arte iubas.

545

Dum sequitur Bacchas, Bacchae fugiuntque petuntque,

      Quadrupedem ferula dum malus urget eques,

In caput aurito cecidit delapsus asello:

      Clamarunt Satyri "surge age, surge, pater!"

Iam deus in curru, quem summum texerat uuis,

550

      Tigribus adiunctis aurea lora dabat.

Et color et Theseus et uox abiere puellae,

      Terque fugam petiit terque retenta metu est.

Horruit, ut steriles agitat quas uentus, aristae,

      Vt leuis in madida canna palude tremit.

555

Cui deus "en, adsum tibi cura fidelior" inquit:

      "Pone metum, Bacchi, Cnosias, uxor eris!

Munus habe caelum, caelo spectabere sidus:

      Saepe reget dubiam Cressa Corona ratem."

Dixit et e curru, ne tigres illa timeret,

560

      Desilit - imposito cessit harena pede -

Implicitamque sinu - neque enim pugnare ualebat -

      Abstulit: in facili est omnia posse deo.

Pars "Hymenaee!" canunt, pars clamant "Euhion, euhoe!"

      Sic coeunt sacro nupta deusque toro.

565

Ergo, ubi contigerint positi tibi munera Bacchi

      Atque erit in socii femina parte tori,

Nycteliumque patrem nocturnaque sacra precare

     Ne iubeant capiti uina nocere tuo.

Hic tibi multa licet sermone latentia tecto

570

      Dicere, quae dici sentiat illa sibi,

Blanditiasque leues tenui perscribere uino,

      Vt dominam in mensa se legat illa tuam,

Atque oculos oculis spectare fatentibus ignem:

      Saepe tacens uocem uerbaque uultus habet.

575

Fac primus rapias illius tacta labellis

      Pocula, quaque bibet parte puella, bibas;

Et quemcumque cibum digitis libauerit illa,

      Tu pete, dumque petis, sit tibi tacta manus.

Sint etiam tua uota uiro placuisse puellae:

580

      Vtilior uobis factus amicus erit.

Huic, si sorte bibes, sortem concede priorem:

     Huic detur capiti missa corona tuo.

Siue erit inferior seu par, prior omnia sumat,

      Nec dubites illi uerba secunda loqui.

585

[Tuta frequensque uia est per amici fallere nomen:

      Tuta frequensque licet sit uia, crimen habet.

Inde procurator nimium quoque multa procurat

      Et sibi mandatis plura uidenda putat.]

Certa tibi a nobis dabitur mensura bibendi:

590

      Officium praestent mensque pedesque suum.

Iurgia praecipue uino stimulata caueto

     Et nimium faciles ad fera bella manus.

Occidit Eurytion stulte data uina bibendo:

      Aptior est dulci mensa merumque ioco.

595

Si uox est, canta! si mollia bracchia, salta!

      Et, quacumque potes dote placere, place!

Ebrietas ut uera nocet, sic ficta iuuabit:

      Fac titubet blaeso subdola lingua sono,

Vt, quicquid facias dicasue proteruius aequo,

600

      Credatur nimium causa fuisse merum.

Et "bene" dic "dominae! bene, cum quo dormiat illa!"

      Sed, "male sit", tacita mente precare, "uiro"!

At, cum discedet mensa conuiua remota,

      Ipsa tibi accessus turba locumque dabit.

605

Insere te turbae leuiterque admotus eunti

      Velle latus digitis et pede tange pedem!

Colloquii iam tempus adest: fuge rustice longe

      Hinc Pudor! audentem Forsque Venusque iuuat.

Non tua sub nostras ueniat facundia leges:

610

     Fac tantum cupias, sponte disertus eris.

Est tibi agendus amans imitandaque uulnera uerbis:

      Haec tibi quaeratur qualibet arte fides.

Nec credi labor est, sibi quaeque uidetur amanda:

      Pessima sit, nulli non sua forma placet.

615

Saepe tamen uere coepit simulator amare,

      Saepe, quod incipiens finxerat esse, fuit.

Quo magis, o, faciles imitantibus este, puellae!

      Fiet amor uerus, qui modo falsus erat.

Blanditiis animum furtim deprendere nunc sit,

620

     Vt pendens liquida ripa sube<s>tur aqua.

Nec faciem nec te pigeat laudare capillos

      Et teretes digitos exiguumque pedem.

Delectant etiam castas praeconia formae:

      Virginibus curae grataque forma sua est.

625

Nam cur in Phrygiis Iunonem et Pallada siluis

      Nunc quoque iudicium non tenuisse pudet?

Laudatas ostendit auis Iunonia pinnas:

      Si tacitus spectes, illa recondit opes.

Quadrupedes inter rapidi certamina cursus

630

      Depexaeque iubae plausaque colla iuuant.

Nec timide promitte: trahunt promissa puellas:

      Pollicito testes quoslibet adde deos!

Iuppiter ex alto periuria ridet amantum

      Et iubet Aeolios irrita ferre Notos.

635

Per Styga Iunoni falsum iurare solebat

      Iuppiter: exemplo nunc fauet ipse suo.

Expedit esse deos et, ut expedit, esse putemus:

      Dentur in antiquos tura merumque focos.

Nec secura quies illos similisque sopori

640

      Detinet: innocue uiuite, numen adest!

Reddite depositum, pietas sua foedera seruet,

      Fraus absit, uacuas caedis habete manus!

Ludite, si sapitis, solas impune puellas!

      Hac minus est una fraude tuenda fides.

645

Fallite fallentes: ex magna parte profanum

      Sunt genus: in laqueos, quos posuere, cadant!

Dicitur Aegyptos caruisse iuuantibus arua

      Imbribus atque annos sicca fuisse nouem,

Cum Phrasius Busirin adit monstratque piari

650

     Hospitis adfuso sanguine posse Iouem.

Illi Busiris "fies Iouis hostia primus"

      Inquit "et Aegypto tu dabis hospes aquam."

Et Phalaris tauro uiolenti membra Perilli

      Torruit: infelix imbuit auctor opus.

655

Iustus uterque fuit, neque enim lex aequior ulla est

      Quam necis artifices arte perire sua.

Ergo, ut periuras merito periuria fallant,

      Exemplo doleat femina laesa suo.

Et lacrimae prosunt, lacrimis adamanta mouebis:

660

      Fac madidas uideat, si potes, illa genas.

Si lacrimae - neque enim ueniunt in tempore semper -

     Deficient, uncta lumina tange manu!

Quis sapiens blandis non misceat oscula uerbis?

      Illa licet non det, non data sume tamen!

665

Pugnabit primo, fortassis et "improbe!" dicet:

      Pugnando uinci se tamen illa uolet.

Tantum, ne noceant teneris male rapta labellis

      Neue queri possit dura fuisse, caue!

Oscula qui sumpsit, si non et cetera sumit,

670

      Haec quoque, quae data sunt, perdere dignus erit.

Quantum defuerat pleno post oscula uoto!

      Ei mihi! rusticitas, non pudor ille fuit!

Vim licet appelles, grata est uis ista puellis:

      Quod iuuat, inuitae saepe dedisse uolunt.

675

Quaecumque est Veneris subita uiolata rapina,

      Gaudet et improbitas muneris instar habet.

At quae, cum posset cogi, non tacta recessit,

      Vt simulet uultu gaudia, tristis erit.

Vim passa est Phoebe, uis est allata sorori:

680

      Et gratus raptae raptor uterque fuit.

Fabula nota quidem, sed non indigna referri,

      Scyrias Haemonio iuncta puella uiro.

Iam dea laudatae dederat mala praemia formae

      Colle sub Idaeo uincere digna duas;

685

Iam nurus ad Priamum diuerso uenerat orbe,

      Graiaque in Iliacis moenibus uxor erat;

Iurabant omnes in laesi uerba mariti,

      Nam dolor unius publica causa fuit.

Turpe, nisi hoc matris precibus tribuisset! Achilles

690

      Veste uirum longa dissimulatus erat!

Quid facis, Aeacide? non sunt tua munera lanae:

      Tu titulos alia Palladis arte petas.

Quid tibi cum calathis? clipeo manus apta ferendo est;

      Pensa quid in dextra, qua cadet Hector, habes?

695

Reice succinctos operoso stamine fusos!

      Quassanda est ista Pelias hasta manu!

Forte erat in thalamo uirgo regalis eodem:

      Haec illum stupro comperit esse uirum.

Viribus illa quidem uicta est - ita credere oportet -,

700

      Sed uoluit uinci uiribus illa tamen.

Saepe "mane" dixit, cum iam properaret Achilles:

      Fortia nam posito sumpserat arma colo.

Vis ubi nunc illa est? quid blanda uoce moraris

      Auctorem stupri, Deidamia, tui?

705

Scilicet, ut pudor est quaedam coepisse priorem,

      Sic alio gratum est incipiente pati.

A, nimia est iuueni propriae fiducia formae,

      Expectat si quis, dum prior illa roget!

Vir prior accedat, uir uerba rogantia dicat:

710

      Excipiet blandas comiter illa preces.

Vt potiare, roga: tantum cupit illa rogari;

      Da causam uoti principiumque tui.

Iuppiter ad ueteres supplex heroidas ibat:

      Corrupit magnum nulla puella Iouem.

715

Si tamen a precibus tumidos accedere fastus

      Senseris, incepto parce referque pedem!

Quod refugit, multae cupiunt, odere, quod instat:

      Lenius instando taedia tolle tui.

Nec semper Veneris spes est profitenda roganti:

720

      Intret amicitiae nomine tectus amor.

Hoc aditu uidi tetricae data uerba puellae;

      Qui fuerat cultor, factus amator erat.

Candidus in nauta turpis color: aequoris unda

      Debet et a radiis sideris esse niger;

725

Turpis et agricolae, qui uomere semper adunco

      Et grauibus rastris sub Ioue uersat humum;

Et tua, Palladiae petitur cui fama coronae,

      Candida si fuerint corpora, turpis eris.

Palleat omnis amans! hic est color aptus amanti,

730

      Hoc decet, hoc uultu non ualuisse putent!

Pallidus in Side siluis errabat Orion,

      Pallidus in lenta Naide Daphnis erat.

Arguat et macies animum, nec turpe putaris

     Palliolum nitidis imposuisse comis.

735

Attenuant iuuenum uigilatae corpora noctes

      Curaque et, in magno qui fit amore, dolor.

Vt uoto potiare tuo, miserabilis esto,

      Vt qui te uideat dicere possit "amas!"

Conquerar an moneam mixtum fas omne nefasque?

740

      Nomen amicitia est, nomen inane fides.

Ei mihi! non tutum est, quod ames, laudare sodali:

      Cum tibi laudanti credidit, ipse subit.

"At non Actorides lectum temerauit Achillis;

      Quantum ad Pirithoum, Phaedra pudica fuit.

745

Hermionen Pylades, qua Pallada Phoebus, amabat,

      Quodque tibi geminus, Tyndari, Castor, erat."

Siquis idem sperat, iacturas poma myricas

      Speret et e medio flumine mella petat!

Nil nisi turpe iuuat, curae sua cuique uoluptas:

750

      Haec quoque ab alterius grata dolore uenit.

Heu facinus! non est hostis metuendus amanti;

      Quos credis fidos, effuge! tutus eris.

Cognatum fratremque caue carumque sodalem:

      Praebebit ueros haec tibi turba metus.

755

Finiturus eram, sed sunt diuersa puellis

      Pectora: mille animos excipe mille modis!

Nec tellus eadem parit omnia: uitibus illa

      Conuenit, haec oleis, hic bene farra uirent.

Pectoribus mores tot sunt, quot in ore figurae:

760

      Qui sapit, innumeris moribus aptus erit,

Vtque leues Proteus modo se tenuabit in undas,

      Nunc leo, nunc arbor, nunc erit hirtus aper.

Hi iaculo pisces, illi capiuntur ab hamis,

      Hos caua contento retia fune trahunt.

765

Nec tibi conueniet cunctos modus unus ad annos:

     Longius insidias cerua uidebit anus.

Si doctus uideare rudi petulansue pudenti,

      Diffidet miserae protinus illa sibi.

Inde fit ut, quae se timuit committere honesto,

770

      Vilis ad amplexus inferioris eat.

Pars superat coepti, pars est exhausta, laboris:

      Hic teneat nostras ancora iacta rates.

11

perfecit R Y S2 recc. aliquot Naugerius

praefecit O L recc. cf. Lucan. 10,351