Ouidius amores 1, 1

Reference basis text: E. J. Kenney (1961)

Editing of the digital edition: A. Romeo (2009)

Other sections


Arma graui numero uiolentaque bella parabam

      Edere, materia conueniente modis.

Par erat inferior uersus; risisse Cupido

      Dicitur atque unum surripuisse pedem.

5

"Quis tibi, saeue puer, dedit hoc in carmina iuris?

      Pieridum uates, non tua, turba sumus.

Quid, si praeripiat flauae Venus arma Mineruae,

      Ventilet accensas flaua Minerua faces?

Quis probet in siluis Cererem regnare iugosis,

10

      Lege pharetratae uirginis arua coli?

Crinibus insignem quis acuta cuspide Phoebum

      Instruat, Aoniam Marte mouente lyram?

Sunt tibi magna, puer, nimiumque potentia regna:

      Cur opus affectas ambitiose nouum?

15

An, quod ubique, tuum est? tua sunt Heliconia Tempe?

      Vix etiam Phoebo iam lyra tuta sua est?

Cum bene surrexit uersu noua pagina primo,

     Attenuat neruos proximus ille meos.

Nec mihi materia est numeris leuioribus apta,

20

      Aut puer aut longas compta puella comas."

Questus eram, pharetra cum protinus ille soluta

      Legit in exitium spicula facta meum

Lunauitque genu sinuosum fortiter arcum

      "Quod"que "canas, uates, accipe" dixit "opus."

25

Me miserum! certas habuit puer ille sagittas:

      Vror, et in uacuo pectore regnat Amor.

Sex mihi surgat opus numeris, in quinque residat;

      Ferrea cum uestris bella ualete modis.

Cingere litorea flauentia tempora myrto,

30

      Musa per undenos emodulanda pedes.


5

carmina R R

carmine S ω