Horatius carmina 1, 1

Reference basis text: F. Klingner (1959)

Editing of the digital edition: G. C. Musa (2009)

Other sections


Maecenas atauis edite regibus,

O et praesidium et dulce decus meum:

Sunt quos curriculo puluerem Olympicum

Collegisse iuuat metaque feruidis

5

Euitata rotis palmaque nobilis

Terrarum dominos euehit ad deos;

Hunc, si mobilium turba Quiritium

Certat tergeminis tollere honoribus;

Illum, si proprio condidit horreo

10

Quidquid de Libycis uerritur areis.

Gaudentem patrios findere sarculo

Agros Attalicis condicionibus

Numquam demoueas, ut trabe Cypria

Myrtoum pauidus nauta secet mare;

15

Luctantem Icariis fluctibus Africum

Mercator metuens otium et oppidi

Laudat rura sui: mox reficit rates

Quassas indocilis pauperiem pati.

Est qui nec ueteris pocula Massici

20

Nec partem solido demere de die

Spernit, nunc uiridi membra sub arbuto

Stratus, nunc ad aquae lene caput sacrae;

Multos castra iuuant et lituo tubae

Permixtus sonitus bellaque matribus

25

Detestata; manet sub Ioue frigido

Venator tenerae coniugis inmemor,

Seu uisa est catulis cerua fidelibus,

Seu rupit teretes Marsus aper plagas.

Me doctarum hederae praemia frontium

30

Dis miscent superis, me gelidum nemus

Nympharumque leues cum Satyris chori

Secernunt populo, si neque tibias

Euterpe cohibet nec Polyhymnia

Lesboum refugit tendere barbiton.

35

Quodsi me lyricis uatibus inseres,

Sublimi feriam sidera uertice.


13

demoueas B R

dimoueas Ω