Germanicus Caesar Arateorum fragmenta 2

Other sections


Haec uia Solis erit bis senis lucida signis.

Nobilis hic aries aurato uellere, quondam

Qui tulit in Tauros Phrixum, qui prodidit Hellen,

Quem propter fabricata ratis, quem perfida Colchis

5

Sopito uigile incesto donauit amori.

Corniger hic taurus, cuius decepta figura

Europe, thalamis et uirginitate relicta,

Per freta sublimis tergo mendacia sensit

Litora, Cretaeo partus enixa marito.

10

Sunt gemini, quos nulla dies sub Tartara misit;

Sed caelo semper, nautis laetissima signa,

Ledaeos statuit iuuenis pater ipse deorum.

Te quoque, fecundam meteret cum comminus hydram

Alcides, ausum morsu contingere *bello

15

Sidere donauit, cancer, Saturnia Iuno,

Numquam oblita sui, numquam secura nouerca.

Hinc Nemeaeus erit iuxta leo; tunc pia uirgo;

Scorpios hinc duplo quam cetera possidet orbe

Sidera, per chelas geminato lumine fulgens,

20

Quem mihi diua canet dicto prius Orione.

Inde sagittifero tentus curuabitur arcus,

Qui solitus Musas uenerari supplice plausu

Acceptus caelo Phoebeis ardet in armis.

Cochlidis inuentor, cuius Titania flatu

25

Proelia commisit diuorum laetior aetas

Bellantem comitata Iouem, pietatis honorem,

Vt fuerat geminus forma, sic sidere, cepit.

Hic, Auguste, tuum genitali corpore numen

Attonitas inter gentis patriamque pauentem

30

In caelum tulit et maternis reddidit astris.

Proximus infestas, olim quas fugerat, undas

Deucalion paruam defundens indicat urnam.

Annua concludunt Syriae duo numina piscis

Tempora; tunc iterum praedictus nascitur ordo

35

Lanigeri et tauri, geminorum, postea cancri

Tunc leo, tunc uirgo, tunc scorpios, arcitenensque

Et gelidus capricornus et imbrifer et duo pisces.

Huius quantum altas demergitur orbis in undas

Oceani, tantum liquidum super aera lucet

40

Vna uia est solis bis senis lucida signis.

Hac rapitur Phoebe, per idem Cythereius ignis

Fertur iter, per idem cristatus uertice Mauors

Mercuriusque celer, regno caeloque uerendus

Iuppiter et tristi Saturnus lumine tardus.

45

Omnibus his gemini motus, quorum alter ab ipsis

Nascitur et proprios ostendit sidere nisus-

Tunc mundum subeunt lento pede- concitus alter

Inuitos rapit et caeli circumrotat orbem.

Annua sol medius designat tempora, Phoebe

50

Menstrua, namque anno solem remeare uidebis,

Mouerit unde suos currus per signa uolantis.

Hoc peragit spatium breuiore citatior orbe

Mensem expleturis Phoebe contenta diebus.

Annuus est Veneri cursus neque tardior illa

55

Mercurius, binos Gradiuus perficit orbis.

Per duodena pater superum dum signa feretur

Bis senos Phoebus iam tunc compleuerit annos.

Cursus inaequalis cunctis: nunc igne citato

Festinare putes, nunc pigro sidere somno.