Germanicus Caesar Aratea


Ab Ioue principium magno deduxit Aratus,

Carminis at nobis, genitor, tu maximus auctor,

Te ueneror, tibi sacra fero doctique laboris

Primitias. probat ipse deum rectorque satorque.

5

Quantum etenim possent anni certissima signa,

Qua sol ardentem cancrum rapidissimus ambit

Diuersasque secat metas gelidi capricorni

Quaue aries et libra aequant diuortia lucis,

Si non tanta quies, te praeside, puppibus aequor

10

Cultorique daret terras, procul arma silerent?

Nunc uacat audacis in caelum tollere uultus

Sideraque et mundi uarios cognoscere motus,

Nauita quid caueat, quid scitus uitet arator,

Quando ratem uentis aut credat semina terris.

15

Haec ego dum Latiis conor praedicere Musis,

Pax tua tuque adsis nato numenque secundes!

Cetera, quae toto fulgent uaga sidera mundo,

Indefessa trahit proprio cum pondere caelum.

Axis at immotus semper uestigia seruat

20

Libratasque tenet terras et cardine firmo

Orbem agit. extremum geminus determinat axem,

Quem Grai dixere polon; pars mersa sub undas

Oceani, pars celsa sub horrifero aquilone.

Axem Cretaeae dextra laeuaque tuentur

25

Siue arctoe seu Romani cognominis ursae

Plaustraue, quae facies stellarum proxima uero:

Tres temone rotisque micant sublime quaternae.

Si melius dixisse feras, obuersa refulgent

Ora feris; caput alterius super horrida terga

30

Alterius lucet; pronas rapit orbis in ipsos

Decliuis umeros. ueteri si gratia famae,

Cresia uos tellus aluit, moderator Olympi

Donauit caelo; meritum custodia fecit,

Quod fidae comites prima incunabula magni

35

Fouerunt Iouis, attonitae cum furta parentis

Aerea pulsantes mendaci cymbala dextra,

Vagitus pueri patrias ne tangeret auris,

Dictaei texere adytis famuli Corybantes.

Hinc Iouis altrices Helice Cynosuraque fulgent.

40

Dat Grais Helice cursus maioribus astris,

Phoenicas Cynosura regit. sed candida tota

Et liquido splendore Helice nitet; haut prius ulla,

Cum sol oceano fulgentia condidit ora,

Stella micat caelo, septem quam Cresia flammis.

45

Certior est Cynosura tamen sulcantibus aequor,

Quippe breuis totam fido se cardine uertit

Sidoniamque ratem numquam spectata fefellit.

Has inter medias abrupti fluminis instar

Immanis serpens sinuosa uolumina torquet

50

Hinc atque hinc superaque illas mirabile monstrum.

Cauda Helicen supra tendit, redit ad Cynosuran

Squamigero lapsu; qua desinit ultima cauda,

Hac caput est Helices; flexu comprenditur alto

Serpentis Cynosura; ille explicat amplius orbes

55

Sublatusque retro maiorem respicit arcton.

Ardent ingentes oculi, caua tempora claris

Ornantur flammis, mento sedet unicus ignis.

Tempus dexterius qua signat stella draconis

Quaque sedet mentum, lucetque nouissima cauda

60

Extremumque Helices sidus micat. hac radiatur

Serpentis decliue caput, qua proxima signa

Occasus ortusque uno tanguntur ab orbe,

Oceani tumidis ignotae fluctibus arctoe,

Semper inocciduis seruantes ignibus axem.

65

Haud procul effigies inde est defecta labore.

Non illi nomen, non magni causa laboris,

Dextro namque genu nixus diuersaque tendens

Bracchia, suppliciter passis ad numina palmis.

Serpentis capiti figit uestigia laeua.

70

Tum fessi subter costas atque ardua terga

Clara Ariadnaeo sacratast igne corona,

Hunc illi Bacchus thalami memor addit honorem.

Terga nitent stellis, at qua se uertice tollit

Succiduis genibus lassum et miserabile sidus,

75

Hac ophiuchus erit longe caput ante notabis

Et uastos umeros, tum cetera membra sequuntur.

Illis languet honos, umeris manet integer ardor,

Luna etiam mensem cum pleno diuidit orbe.

Lux tenuis manibus, per quas elabitur anguis,

80

Pressus utraque manu, medium cingens ophiuchum.

Scorpios ima pedum tangit, sed planta sinistra

In tergo residet, uestigia dextera pendent.

Impar est manibus pondus, nam dextera paruam

Partem anguis retinet, per laeuam attollitur omnis,

85

Quantumque ab laeua distantia serta notantur,

Erigitur tantum serpens atque ultima mento

Stella sub aetheria lucet crinita corona.

At qua se dorso sinuabit lubricus anguis

Insigni caelum perfundent lumine chelae.

90

Ipsam Helicen sequitur senior baculoque minatur,

Siue ille arctophylax seu Bacchi ob munera caesus

Icarus ereptam pensauit sidere uitam.

Non illi obscurum caput est, non tristia membra,

Sed proprio tamen una micat sub nomine flamma,

95

Arcturum dixere, sinus qua uincula nodant.

Virginis inde subest facies, cui plena sinistra

Fulget spica manu maturisque ardet aristis.

Quam te, diua, uocem? tangunt mortalia si te

Carmina nec surdam praebes uenerantibus aurem,

100

Exosa heu mortale genus, medio mihi cursu

Stabunt quadrupedes et flexis laetus habenis

Teque tuumque canam terris uenerabile numen.

Aurea pacati regeres cum saecula mundi,

Iustitia inuiolata malis, placidissima uirgo,

105

Siue illa Astraei genus es, quem fama parentem

Tradidit astrorum, seu uera intercidit aeuo

Ortus fama tui, mediis te laeta ferebas

Sublimis populis nec dedignata subire

Tecta hominum et puros sine crimine, diua, penatis

110

Iura dabas cultuque nouo rude uulgus in omnem

Formabas uitae sinceris artibus usum.

Nondum uesanos rabies nudauerat ensis

Nec consanguineis fuerat discordia nota,

Ignotique maris cursus priuataque tellus

115

Grata satis, neque per dubios auidissima uentos

Spes procul amotas fabricata naue petebat

Diuitias, fructusque dabat placata colono

Sponte sua tellus nec parui terminus agri

Praestabat dominis, sine eo tutissima, rura.

120

At postquam argenti creuit deformior aetas

Rarius inuisit maculatas fraudibus urbis

Seraque ab excelsis descendens montibus ore

Velato tristique genas abscondita rica,

Nulliusque larem, nullos adit illa penatis.

125

Tantum cum trepidum uulgus coetusque notauit

Increpat "o patrum suboles oblita priorum,

Degeneres semper semperque habitura minores,

Quid me, cuius abit usus, per uota uocatis?

Quaerenda est sedes nobis noua, saecula uestra

130

Artibus indomitis tradam scelerique cruento"

Haec effata super montis abit alite cursu,

Attonitos linquens populos grauiora pauentis.

Aerea sed postquam proles terris data nec iam

Semina uirtutis uitiis demersa resistunt

135

Ferrique inuento mens est laetata metallo

Polluit et taurus mensas assuetus aratro,

Deseruit propere terras iustissima uirgo

Et caelist sortita locum, qua proximus illi

Tardus in occasum sequitur sua plaustra Bootes.

140

Virginis at placidae praestanti lumine signat

Stella umeros. Helicen ignis non clarior ambit,

Quique micat cauda quique armum fulget ad ipsum

Quique priora tenet uestigia quique secunda

Clunibus hirsutis et qui sua sidera reddit,

145

Namque alii, quibus expletur ceruixque caputque,

Vatibus ignoti priscis sine honore feruntur.

Qua media est Helice, subiectum respice cancrum;

At capiti suberunt gemini. qua posterior pes,

Horrentisque iubas et fuluum cerne leonem.

150

Hunc ubi contigerit Phoebi uiolentior axis,

Accensa in cancro iam tum geminabitur aestas.

Tunc lymphae tenues, tunc est tristissima tellus

Et densas laetus segetes bene condit arator.

Ne mihi tunc remis pulset uada caerula puppis;

155

Dem potius uentis excusso uela rudente

Excipiamque sinu zephyris spirantibus auras.

Est etiam aurigae facies, sine Atthide terra

Natus Erichthonius, qui primus sub iuga duxit

Quadrupedes, seu Myrtoas demersus in undas

160

Myrtilos. hunc potius species in sidere reddit,

Sic nulli currus, sic ruptis maestus habenis

Perfidia Pelopis raptam gemit Hippodamiam.

Ipse ingens transuersus abit laeua geminorum

Maiorisque ursae contra delabitur ora.

165

Numina praeterea secum trahit, una putatur

Nutrix esse Iouis, si uere Iuppiter infans

Vbera Cretaeae mulsit fidissima caprae,

Sidere quae claro gratum testatur alumnum.

Hanc Auriga umero totam gerit, at manus haedos

170

Ostendit, nautis inimicum sidus, ubi illos

Orbis ab oceano celsos rapit; haut semel haedi

Iactatam uidere ratem nautasque pauentis

Sparsaque per saeuos morientum corpora fluctus.

Aurigae pedibus trux adiacet ignea taurus,

175

Cornua fronte gerens et lucidus ore minaci.

Quamlibet ignarum caeli sua forma docebit,

Et caput et patulae naris et cornua tauri.

Fronte micant hyades. qua cornus flamma sinistri

Summa tenet, subit haec eadem uestigia dextra

180

Aurigae mediaque ligat compagine diuos.

Myrtilos exoritur summo cum fluctibus ore,

Totus cum tauro lucet; ruit oceano bos

Ante, super terras cum fulget Myrtilos ore.

Iasides etiam caelum cum coniuge Cepheus

185

Ascendit totaque domo, quia Iuppiter auctor

Est generis -prodest maiestas. saepe parentis.

Ipse breuem patulis manibus stat post Cynosuram

Diducto passu. quantum latus a pede dextro

Cepheos extremam tangit Cynosurida caudam,

190

Tantundem ab laeuo distat; minor utraque iungit

Regula Cepheos uestigia. balteus ambit

Qua latus, ad flexum sinuosi respicit anguis.

Cassiepia uirum residet sublimis ad ipsum,

Clara, etiam pernox caelo cum luna refulsit,

195

Sed breuis et paucis decorata in sidere flammis.

Qualis ferratos subicit clauicula dentes,

Succutit et foribus praeducti uincula claustri,

Talis disposita est stellis. ipsa horrida uultu

Sic tendit palmas, ceu sit planctura relictam

200

Andromedam, meritae non iusta piacula matris.

Nec procul Andromede, totam quam cernere posse

Obscura sub nocte licet, sic emicat ore,

Sic magnis umeris candet nitor. ac media ambit

Ignea substricta lucet qua zonula palla.

205

Sed poenae facies remanet districtaque pandit

Bracchia, ceu duri teneantur robore saxi.

Andromedae capiti sonipes supereminet ales,

Vertice et Andromedae radiat quae stella, sub ipsa

Aluo fulget equi, tres armos et latera aequis

210

Distinguunt spatiis, capiti tristissima forma

Et ceruix sine honore obscuro lumine sordet.

Spumanti mandit sed qua ferus ore lupata,

Et capite et longa ceruice insignior exit

Stella nitens armis laterique simillima magno.

215

Nec totam ille tamen formam per singula reddit.

Primo praestat equum, medio rupta ordine membra

Destituunt uisus, rudis inde adsurgit imago.

Gorgonis hic proles. in Pierio Helicone,

Vertice cum summo nondum decurreret unda,

220

Musaeos fontis dextri pedis ictibus hausit.

Inde liquor genitus nomen tenet Hippocrenes;

Fontes nomen habent. sed Pegasus aethere summo

Velocis agitat pennas et sidere gaudet.

Inde subest aries, qui longe maxima currens

225

Orbe suo spatia ad finem non tardius ursa

Peruenit et quanto grauiore Lycaonis arctos

Axem actu torquet, tanto pernicior ille

Distantis cornu properat contingere metas.

Clara nec est illi facies nec sidera possunt,

230

Officiat si luna, sua uirtute nitere.

Sed quaerendus erit zonae e regione micantis

Andromedae; terit hic medii diuortia mundi,

Vt chelae, candens ut balteus Orionis.

Est etiam propiore deum cognoscere signo,

235

Deltoton si quis -donum hoc spectabile Nili

Diuitibus generatum undis- in sede notabit.

Tris illi laterum ductus, aequata duorum

Sunt spatia, unius breuior, sed clarior igne.

Hunc aries iuxta. medium deltoton habebit

240

Inter lanigeri tergum et Cepheida maestam.

Hunc ultra gemini pisces, quorum alter in austrum

Tendit, Threicium boream petit alter et audit

Stridentis auras, niueus quas procreat Haemus.

Non illis liber cursus, sed uincula cauda

245

Singula utrumque tenent uno coeuntia nodo.

Nodum stella premit. piscis, qui respicit auras

Threicias, dextram Andromedae cernetur ad ulnam.

Subter utrumque pedem deuotae uirginis ales

Perseos effigies, seruatae grata puellae.

250

Moles ipsa uiri satis est testata parentem,

Tantus ubique micat, tantum occupat ab Ioue caeli.

Dextra sublata solium prope Cassiepiae

Sublimis fulget pedibus properare uidetur

Et uelle aligeris purum aethera findere plantis.

255

Poplite sub laeuo, tauri certissima signa,

Pleiades suberunt breuis et locus occupat omnes,

Nec faciles cerni, nisi quod coeuntia plura

Sidera communem ostendunt ex omnibus ignem.

Septem traduntur numero, sed carpitur una,

260

Deficiente oculo distinguere corpora parua.

Nomina sed cunctis seruauit fida uetustas:

Electra Alcyoneque Celaenoque Meropeque

Asteropeque et Taygete et Maia parente

Caelifero genitae, si uere sustinet Atlas

265

Regna Iouis superosque atque ipso pondere gaudet.

Lumine non multis Plias certauerit astris,

Praecipuo sed honore ostendit tempora bina,

Cum primum agricolam uentus *super immouet atri

Et cum surgit hiems, portu fugienda peritis.

270

Quin etiam lyra Mercurio dilecta, deorum

Multum accepta epulis caelo nitet ante labore

Deuictam effigiem planta erecta *quoque dextra

Tempora laeua premit torti subiecta draconis.

Summa genu subuorsa tenet, qua se lyra uoluit.

275

Contra spectat auem uel Phoebi quae fuit olim

Cygnus uel Ledae thalamis qui illapsus adulter

Furta Iouis falsa uolucer sub imagine texit.

Inter defectum sidus cygnumque nitentem

Mercurialis habet sedem lyra. multa uidebis

280

Stellarum uacua in cygno, multa ignea rursus

Aut medii fulgoris erunt. penna utraque laeta,

Dexterior iuxta regalem Cepheos ulnam,

At laeua fugit instantem sibi Pegason ala.

Piscibus interlucet equi latus, ad caput eius,

285

Dextra manus latices qua fundit, aquarius exit.

Quo prior aegoceros semper properare uidetur

Oceano mersus sopitas condere flammas.

Tum breuis occasus ortusque intercipit hora,

Cum sol ambierit metas gelidi capricorni.

290

Nam neque perficiet cursus et uota breuis lux,

Et cum terrores auget nox atra marinos,

Multum clamatos frustra exspectaueris ortus.

Tunc rigor aut rapidus ponto tunc incubat auster;

Pigra ministeria, et nautis tremor alligat artus.

295

Sed rationem animi temeraria pectora soluunt,

Nulla dies oritur, quae iam uacua aequora cernat

Puppibus, et semper tumidis ratis innatat undis.

In terra temptare undas iuuat, aspera sed cum

Adsultat lateri deprensae spuma carinae,

300

Tunc alii curuos prospectant litore portus

Inuentasque alii terras pro munere narrant,

Interea exanimat pauidos instantis aquae mons.

Ast alii procul a terra iactantur in altum,

Munit eos breue lignum et fata instantia pellit,

305

Nam tantum a leto, quantum rate fluctibus, absunt.

Belligeri Titan magnum cum contigit arcum

Ducentemque ferum sinuato spicula neruo,

Iam clausum ratione mare est, iam nauita portu

Infestam noctem fugitat longasque tenebras.

310

Signum erit exoriens nobis tum nocte suprema

Scorpios, ille micat supra freta caerula cauda.

Insequitur grauis arcus et in lucem magis exit.

Tunc alto Cynosura redit, tunc totus in undas

Mergitur Orion, umeris et uertice Cepheus.

315

Est etiam, incertum quo cornu missa sagitta,

Quam seruat Iouis ales. habet miracula nulla,

Si caelum ascendit Iouis armiger. hic tamen aruo

Vnguibus innocuis Phrygio rapuit Ganymeden

Et telo appositus custos, cum Iuppiter arsit

320

In puero, luit excidio quem Troia furorem.

Delphin inde breuis lucet iuxta capricornum

Paucis sideribus, tulit hic Atlantida Nymphen

In thalamos, Neptune, tuos, miseratus amantem.

Sidera, quae mundi pars celsior aethere uoluit

325

Quaeque uident boream uentis adsueta serenis,

Diximus. hinc alius decliuis ducitur ordo,

Sentit et insanos obscuris flatibus austros.

Primus in obliquum rapitur sub pectore tauri

Orion. non ulla magis uicina notabit

330

Stella uirum, sparsae quam toto corpore flammae;

Tale caput, magnisque umeris sic balteus ardet,

Sic uagina ensis, pernici sic pede lucet.

Talis ei custos aderit canis ore timendo.

Ore uomit flammam, membris contemptior ignis.

335

Sirion hunc Grai proprio sub nomine dicunt.

Cum tetigit solis radios, accenditur aestas,

Discernitque ortu longe sata, uiuida firmat,

At quibus affectae frondes aut languida radix,

Exanimat. nullo gaudet maiusue minusue

340

Agricola et sidus primo speculatur ab ortu.

Auritum leporem sequitur canis et fugit ille,

Sic utrumque oritur, sic occidit in freta sidus.

Tu paruum leporem rimare sub Orione.

At qua cauda canis languenti desinit astro,

345

Fulgent Argoae stellis aplustria puppis,

Puppe etenim trahitur, non recto libera cursu,

Vt cum decurrens inhibet iam nauita remos

Auersamque ratem uotis damnatus ad oram

Perligat, optatam cupiens contingere terram.

350

Sed quia pars uiolata fuit, coeuntia saxa

Numine Iunonis tutus cum fugit Iason,

Haec micat in caelo, lateri non amplior auctus,

Quam surgit malus; qua debet reddere proram,

Intercepta perit nulla sub imagine forma;

355

Puppis demisso tantum stat lucida clauo.

Haud procul expositam sequitur Nereia pristis

Andromedam. media est Solis uia, cum tamen illa

Terretur monstro pelagi gaudetque sub axe

Diuerso posita et boreae uicina legenti.

360

Auster pristin agit. duo sidera perlegit unum,

Namque aries supra pristin piscesque feruntur.

Belua sed ponti non multum praeterit amnem,

Amnem, qui Phaethonta suas defleuit ad undas,

Postquam patris equos non aequo pondere rexit,

365

Vulnere reddentem flammas Iouis; hunc, noua silua,

Planxere ignotis maestae Phaethontides ulnis.

Eridanus medius liquidis interiacet astris.

Huius pars undae laeuum ferit Orionis

Lapsa pedem. procul ambobus qui piscibus unus

370

Vincula conectit, nodus cristam super ipsam

Aequoreae pristis radiat. sunt libera caelo

Sidera non ullam specie reddentia formam

Sub leporis latus auersam post denique puppim

Inter et Eridani flexus clauumque carinae.

375

Atque haec ipsa notast nullam praebere figuram,

Sunt etenim toto sparsi sine nomine mundo

Inter signa ignes, quibus etsi propria desit

Forma, per appositi noscuntur lumina signi.

Est etiam a geminis diuersus piscibus unus,

380

Qui borean fugitat, totus directus in austros,

Ventre sub aegoceri, pristin conuersus ad imam.

Infimus hydrochoos sed qua uestigia figit,

Sunt aliae stellae; qua caudam belua flectit

Quaque caput piscis, media regione locatae

385

Nullum nomen habent nec causast nominis ulla,

Sic tenuis cunctis iam paene euanuit ardor.

Nec procul hinc dextra defundit aquarius undas

Atque imitata cadunt errantis signa liquoris.

E quibus una magis sub cauda flamma relucet

390

Squamigerae pristis, pedibus subit altera signi

Fundentis latices. est et sine honore corona

Ante sagittiferi paullum pernicia crura.

Scorpios erecta torquet qua spicula cauda,

Turibulum uicinum austris sacro igne uidebis

395

Arcturum contra; sed quanto tardius ille

Oceanum occasu tangit, tanto magis artae

Turibuli metae. uix caelum suspicit et iam

Praecipiti tractu uastis dimittitur undis.

Multa dedit natura homini rata signa salutis

400

Venturamque notis cladem depellere suasit.

Inter certa licet numeres sub nocte cauenda

Turibulum, nam si sordebunt cetera caeli

Nubibus obductis, illo splendente, timeto,

Ne pacem pelagi soluat uiolentior auster.

405

Tunc mihi *siccentur substricto cornua uelo

Et rigidi emittant flatus per inane rudentes.

Quod si deprensae turbauit lintea puppis

Incubuitque sinu laxo, uel mergitur undis

Prona ratis sorbetque inimicum Nerea prora,

410

Vel si respexit seruator Iuppiter, aegre

Vltima persoluunt iactati uota salutis;

Nec metus ante fugit, quam pars effulserit orbis,

Quae boream caelum spectantibus indicet ortum.

Sunt etiam flammis commissa immania membra

415

Centauri, capite atque hirsuto pectore et aluo

Subter candentis hominem reddentia chelas,

Inde per ingentis costas, per crura, per armos,

Nascitur intacta sonipes sub uirgine. dextra

Seu praedam e siluis portat seu dona propinquae

420

Placatura deos, cultor Iouis, admouet arae,

Hic erit ille pius Chiron, iustissimus omnis

Inter nubigenas et magni doctor Achillis.

Hic umero medium scindens iter aetheris alti,

Si tenuem traxit nubem stellasque recondit,

425

Toto clarus equo uenientis nuntiat euros.

Nec procul hinc hydros trahitur, cui cauda superne

Centaurum lucet, tractu subit ille leonem,

Peruenit ad cancrum capite et tria sidera tangit.

Huic primos tortus crater premit, ulterioris

430

Vocali rostro coruus forat. omnia lucent,

Et coruus pennis et paruo pondere crater

Et spatio triplicis formatus sideris hydros.

Sub geminis procyon fulgenti lumine surgit.

Hic caelo ornatus trahitur noctemque diemque;

435

Sors sua cuique data est; semel adsignata tuentur

Immoti loca nec longo mutantur in aeuo.

Quinque aliae stellae diuersa lege feruntur

Et proprio motu mundo contraria uoluunt

Curricula exceduntque loco et uestigia mutant.

440

Haud equidem possis alio contingere signo,

Quae diuis sedes. hinc atque hinc saepe uidentur

Occasus ortusque. neque anfractus breuis illis,

Annosasque uias tardus uix perficit orbis.

Hoc opus arcanis si credam postmodo Musis,

445

Tempus et ipse labor, patiantur fata, docebit.

Signorum partis, quorum est praedicta figura,

Annum expleturi praecidunt quattuor orbis.

Interualla trium transuersus colligat unus.

Nec par est illis spatium: duo namque feruntur

450

Inter se aequales; duo, quorum est maxima forma;

Et totidem rursum praedictis ante minores.

Hi semper distant, illos communia signa

Committunt. qua se tangunt, pars aequa rotarum

Diuiditur, binos ut si qui desecet arcus.

455

Dissimilis quintus liquida sub nocte uidetur,

Sidera cum reddunt sinceros eminus ignis.

Lactis ei color, et mediis uia lucet in umbris.

Lacteus hic orbis nullo minor orbe rotatur.

Celsior ad boream qui uergit circulus altos

460

Et peragit tractus uicinis haud procul ursis,

Per geminos currit medios, uestigia tangit

Aurigae plantamque terit Perseida laeuam,

Transuersae Andromedae latera utraque persecat actus

Et totam abs umero dextram; summa ungula pulsu

465

Acris equi ferit orbis iter. tunc candidus ora

Cygnus habet iuxta, cubito lucet super ipsum

Nixa genu facies et primis ignibus anguis.

Effugit at uirgo; totus leo, totus in ipso

Cancer. ab aduersis omnem secat ille leonem

470

Clunibus irsutique iubam per pectoris exit,

Cancro fulgentes oculi, ceu regula currat

Per medios, sic diuisi latera utraque tangunt.

Hunc octo in partis si quis diuiserit orbem,

Quinque super terras semper fulgere notabit,

475

Abdi tres undis breuibusque latere sub umbris.

Hoc cancrum tetigit cum Titan orbe, timeto

Aestatem rapidam et soluentis corpora morbos.

Tunc habet aeterni cursus fastigia summa

Erectoque polo breuius non applicat umquam

480

Candentis currus. aduerso nititur orbe,

Dum tangat metas; pronus deuoluitur inde.

Hic boreae propior, contrarius excipit austros;

Aegoceros metas hiemis glacialibus austris

Aestatisque tenet flagrantia sidera cancer.

485

Hoc medium sidus findit deuexior orbis,

Fundentis latices genua implicat; illigat illum

Intorta pristis cauda; uelocia crura

Contingit leporis, canis aluum desecat imam.

Desecat et sacrae speciosa aplustria puppis

490

Centaurique umeros et scorpion ultima cauda

Spicula torquentem; magnus micat arcus in illo.

Inde austro propior sol est aquilone relicto

Et gelidas hiemes hebetato lumine portat.

Huius tres caelo partes adsurgere cernes,

495

Quinque latent undis et longa nocte feruntur.

Hos inter medius nullo minor orbis agetur,

In quo cum Phoebus radiatos extulit ignes,

Diuidit aequali spatio noctemque diemque.

Bis redit haec facies, librato sidere, mundo,

500

Cum uer fecundum surgit, cum deficit aestas.

Signa aries taurusque aequo tanguntur ab orbe,

Sed princeps aries totus fulgebit in illo,

Tauri armum subit et flexi duo sidera cruris.

At medium Oriona secat spiramque priorem

505

Hydri et crateram leuem coruique forantis

Vltima, deficiunt nigra qua sidera cauda.

Illic et chelas transuerso lumine quaeres

Et celsi partem anguis et a medio ophiuchum

Nec procul inde aquilam, toto capite incubat ardens

510

Pegasus et longae spatio ceruicis inhaeret.

Hos orbis, quorum tractus et signa notamus,

Rectus per medios percurrens traicit axis.

Tres interuallis paribus sine fine rotantur

Nec mutare uias possunt nec iungere sulcos.

515

Quartus in obliquum tris unus colligat orbis,

Partibus extremis diuersos implicat; unum

Inter utrumque secat medium desectus ab illo.

Non si Palladia doctus formaret ab arte,

Distantis orbis melius religasset ab uno.

520

Sed tribus idem ortus omni nascuntur ab aeuo

Atque eadem occasus remanent certissima signa.

Quartus ab oceano tantum uestigia mutat,

Obliquo currens spatio, quantum capricornus

Aestifero distat cancro, quam latus ad auras

525

Aetherias surgit, tam sacris mergitur undis.

In sex signiferum si quis diuiserit orbem

Aequalis partes, succumbet regula binis

Inferior signis spatii tantumque tenebit

Vna, sui lateris quantum a tellure recedit;

530

Nec tamen humanos uisus fugit ultimus orbis.

Haec uia solis erit bis senis lucida signis.

Nobilis hic aries aurato uellere, quondam

Qui tulit in Tauros Phrixum, qui prodidit Hellen,

Quem propter fabricata ratis, quem perfida Colchis

535

Sopito uigile incesto donauit amori.

Corniger hic taurus, cuius decepta figura

Europe, thalamis et uirginitate relicta,

Per freta sublimis tergo mendacia sensit

Litora, Cretaeo partus enixa marito.

540

Sunt gemini, quos nulla dies sub Tartara misit;

Sed caelo semper, nautis laetissima signa,

Ledaeos statuit iuuenis pater ipse deorum.

Te quoque, fecundam meteret cum comminus hydram

Alcides ausum morsu contingere *bello

545

Sidere donauit, cancer, Saturnia Iuno,

Numquam oblita sui, numquam secura nouerca.

Hinc Nemeaeus erit iuxta leo; tunc pia uirgo;

Scorpios hinc duplo quam cetera possidet orbe

Sidera, per chelas geminato lumine fulgens,

550

Quem mihi diua cauet dicto prius Orione.

Inde sagittifero tentus curuabitur arcus,

Qui solitus Musas uenerari supplice plausu

Acceptus caelo Phoebeis ardet in armis.

Cochlidis inuentor, cuius Titania flatu

555

Proelia commisit diuorum laetior aetas

Bellantem comitata Iouem, pietatis honorem,

Vt fuerat geminus forma, sic sidere, cepit.

Hic, Auguste, tuum genitali corpore numen

Attonitas inter gentis patriamque pauentem

560

In caelum tulit et maternis reddidit astris.

Proximus infestas, olim quas fugerat, undas

Deucalion paruam defundens indicat urnam.

Annua concludunt Syriae duo numina piscis

Tempora; tunc iterum praedictus nascitur ordo

565

Lanigeri et tauri, geminorum, postea cancri,

Tunc leo, tunc uirgo, tunc scorpios, arcitenensque

Et gelidus capricornus et imbrifer et duo pisces.

Huius quantum altas demergitur orbis in undas

Oceani, tantum liquidum super aera lucet.

570

Nullaque nox bis terna minus caelo trahit astra,

Nullaque maior erit, quam quanto tempore in auras

Orbis perfecti diuisus tollitur arcus.

Saepe uelis quantum superet cognoscere noctis,

Et spe uenturae solari pectora lucis.

575

Prima tibi nota solis erit, quo sidere currat,

Semper enim signo Phoebus radiabit in uno.

Cetera tunc propriis ardentia suspice flammis,

Quod cadat aut surgat summoue feratur in orbe,

Quantoque exiliant spatio, cum caerula linquunt;

580

Namque aliis pernix saltus, maiore trahuntur

Mole alia, oceanum tardo linquentia passu.

Quod si nube caua solis uia forte latebit,

Occulet aut signum conscendens uertice caelum

Altus Athos uel Cyllene uel candidus Haemus,

585

Gargaron aut Ide superisue agitatus Olympus,

Tunc dextra laeuaque simul redeuntia signis

Sidera si noris, numquam te tempora noctis

Effugient, numquam ueniens Tithonius ortus.

Cum primum cancrum Tethys emittit in auras,

590

Excipit oceanus Minoae serta coronae

Occidit et dorso piscis caudaque priore,

Mergitur in totos umeros ophiuchus et anguis

Vltima cauda micat, tortus habet illa timendos.

Nec multo arctophylax hunc longe subiacet astro,

595

Lumine qui primo cum scorpius occidit undis

Occulitur pedibus; durat tamen arduus ore,

Dum rigidum aegoceri signum freta lucida terret.

Siderea uix tum satiatus luce bootes

In terras abit et noctis plus parte relinquit.

600

At contra nullo defectus lumine totus

Orion umeris splendebit magnaque diui

Vagina et claro caelatus balteus igni.

Cornua et Eridanus liquido feret utraque caelo.

At cum prima iuba radiarit flamma leonis,

605

Quicquid parte micat caelo, hoc nascente sub undas

Omne abit atque feri uenientis defugit ora.

Tota Iouis mersa est pennis stellantibus ales,

Quique genu posito defessus conditur undis

Crure tenus; redit in caelum uasti caput hydri

610

Et pernix lepus et procyon et Sirius ipse

Totiusque canis rabidi uestigia prima.

Accipe quae uitent exorsae uirginis ora:

Delphinus notis iam tum deflexerit undis

Et lyra dulce sonans et flammis cincta sagitta

615

Et niueus cygnus properarit tangere fluctus,

Vtraque penna uolans caudam uix lucet ad ipsam,

Nigrescitque Padus, terrae qui proximus amnis.

Tum caput abscondet sonipes, tum tota latebit

Ceruix, at contra sublimior hydra feretur

620

Cratera tenus et surgent aplustria puppis

Argoae totusque canis; sed cum pia uirgo

Nascitur, illa ratis media plus arbore lucet.

Surgentis etiam chelas sua signa notabunt:

Exilit oceano nunc toto crine bootes,

625

Quem claro ueniens arcturus nuntiat ore,

Celsaque puppis habet, cauda minus attamen hydra,

Nixa genu species flexo redit ardua crure,

Partibus haud aliis; nocte eluctata suprema

Bis solet illa una caelo se ostendere nocte,

630

Nam si Phoebeos currus, dum longa uenit nox,

Occasu sequitur, rursus fugit oceanum ortu

Crure simul chelis fulgens. cum scorpius exit,

Iam totis radiat membris miserabile sidus;

At cum tantum abiit, quantum lyra surgit ab undis,

635

Arcus ipsa suo caelo referetur imago.

Imperfecta redit caelo tum tota corona

Et Chiron pius ad caudam cognoscitur imam.

Pegasus abscondit toto tunc pectore pennas

Nec lucet cauda praemersus pectore cygnus.

640

Abdit et Andromede uultus et maxima pristis

Occasu insequitur metuentis uirginis ora,

Crista super caelo fulget. caput abditur ipse

Regalis Cepheus alias intactus ab undis.

Scorpios exoriens, cum clarus fugerit amnis,

645

Scorpios Oriona fugat, pauet ille sequentem.

Sis uati placata, precor, Latonia uirgo;

Non ego, non primus, ueteres cecinere poetae,

Virginis intactas quondam contingere uestes

Ausum hominem diuae sacrum temerasse pudorem.

650

Deuotus poenae tunc impius ille futurae

Nudabatque feris angusto stipite siluas

Pacatamque Chion dono dabat Oenopioni.

Haud patiens sed enim Phoebi germana repente

Numinis ultorem media tellure reuulsa

655

Scorpion ingenti maiorem contulit hostem.

Parcite, mortales, numquam leuis ira deorum.

Horret uulnus adhuc et spicula tincta ueneno

Flebilis Orion et quamquam parte relicta

Caeli *paene fugit, tamen altis mergitur undis,

660

Scorpios ardenti cum pectore contigit ortus.

Nil super Andromedae, nil pristis luce fruetur.

In caput atque umeros rapit orbis Cassiepiam,

Decliuemque trahunt aeterni pondera mundi

Corruptaque cadit forma, certauerat olim

665

Qua senis aequorei natis, cum litore Cancri

Doridos et Panopes spectasset stulta choreas.

Illa abit oceano, totius serta coronae

In caelum redeunt, totum se liberat hydrus.

Cruribus expectat Chiron, obscurior arcu,

670

Corpore iam toto uasto sub uertice clarus.

Tum fera, quam dextra portat Centaurus, in auras

Exilit et claris aperitur flexibus anguis;

Innixumque genu laeua minus aequora linquunt.

At cum prima subit facies remeabilis arcus,

675

Iam sicca oceano Chiron pernicia crura

Expulit et celsis ophiuchus fulget in astris.

Nil trahit obscurum serpens et trunca recepta

Desinit esse manu membris deformis imago.

Iam lyra cum superis et cygni dextera penna,

680

Radit tellurem rediens cum sidere Cepheus.

Tum canis abscondit totius corporis ignis

Et latet Orion et semper tutus in undis

Est lepus Argoaeque ratis, qua flexile signum

In puppim formatur, adhuc aplustria lucent.

685

Mergitur et Perseus et caprae nobile lumen.

Aurigam totum abscondit ueniens capricornus

Atque omnem ornatum uenerandae numine puppis.

Tum procyon obscurus abit; redit armiger uncis

Vnguibus, ante omnis gratus tibi, Iuppiter, ales.

690

Omnibus et stellis cygnus redit et leue telum

Et paruus delphinus et apta altaria sacris.

*eminus exurgit Minoia nota corona.

Hydrochoos caelum scandens simul euocat ore

Et ceruice tenus fidentem Pegason alis.

695

Auersum Chirona trahit nox atra sub undas,

Oceanus caudam tinguit, nondum capit ora,

Non uastos umeros, non pectora tristia setis.

Hydram plus mediam condit, pars tertia lucet.

Hanc pisces abdunt orti totumque biformem.

700

Cum geminos pisces aquilonis prouocat aura,

Ille etiam surgit, qui tristis respicit austros;

Piscibus ille simul surgit, sed liberat ortus,

Cum pernix aries in caelum cornua tollit.

Pisces educunt Cepheida; laetior illa

705

Nereidas pontumque fugit caeloque refertur.

Ortus lanigeri properabunt condere sacrum

Turibulum; patrio fulgebit in aethere Perseus.

Persea cum pennae reddunt, iam Plias ab undis

Effugit et dextro tauri cognoscitur armo.

710

Fixus ut in curru trahitur sine curibus ullis

Myrtilos. haut totum cernes, non integer ipse

In caelum redit, at pars dextera mergitur undis;

Vertice lucebit, teneros manus efferet haedos.

Laeua Iouis nutrix umero radiabit in ipso,

715

Proxima telluri nascetur planta sinistra.

Cetera cum geminis perfecto sidere surgent.

Tauro pistricis pariter cristaeque refulgent

Caudaque; uicinum terris iam cerne booten.

Et cum se genibus demisit pars ophiuchi,

720

Signum erit, oceano geminos remeare relicto.

Totaque iam pristis lucebunt squamea terga;

Eridani et primos deprendat nauita fontes,

Caelum conspiciens, dum claro se mouet ortu

Orion; habet ille notas, quae tempora noctis

725

Significent, uentosue truces fidamue quietem.