Damasus epigrammata 79

Reference basis text: M. Ihm, 1895

Editing of the digital edition: P. Tomasi, 2010

Other sections


Haec quicumque uides nimio perfecta labore,

Desine mirari, minus est quam martyr habetur.

Hic aetate puer rudibus iam uictor in annis

Tempore sub paruo matura laude triumphans

5

Aspera innocuo maculauit tela cruore,

Et sitiens tenero suxit sibi sanguine praedo.

Sic uictor superas auras regnumque petiuit

Et nos caelesti placidus de sede reuisit,

Nomine Gordianus, Christi quem palma coronat.

10

Marmore concludens arcam cineresque beatos

Presbyter ornauit renouans Vincentius ultro.

3

puer P prior