[Haec quoque Symposius de carmine lusit inepto;
Sic tu, Sexte, doces; sic te deliro magistro.]
Annua Saturni dum tempora festa redirent,
Perpetuo semper nobis sollemnia ludo,
5
Post epulas laetas, post dulcia pocula mensae,
Deliras inter uetulas puerosque loquaces,
Cum streperet late madidae facundia linguae,
Tum uerbosa cohors studio sermonis inepti
Nescio quas passim magno de nomine nugas
10
Est meditata diu, sed friuola multa locuta est.
Nec mediocre fuit magni certaminis instar
Ponere diuerse uel soluere quaeque uicissim.
Ast ego, ne solus foede tacuisse uiderer,
Qui nihil adtuleram mecum quod dicere possem,
15
Hos uersus feci subito discrimine uocis.
Insanos inter sanum non esse necesse est.
Da ueniam, lector, quod non sapit ebria Musa.
I GRAPHIVM
De summo planus, sed non ego planus in imo.
Versor utrimque manu diuerso et munere fungor:
20
Altera pars reuocat quidquid pars altera fecit.
II HARVNDO
Dulcis amica dei, ripae uicina profundae;
Suaue canens Musis, nigro perfusa colore;
Nuntia sum linguae, digitis signata magistris.
III ANVLVS CVM GEMMA
Corporis extremi non magnum pondus adhaesi:
25
Ingenitum dicas, ita pondere nemo grauatur.
Vna tamen facies plures habitura figuras.
IV CLAVIS
Virtutes magnas de uiribus affero paruis:
Pando domos clausas, iterum sed claudo patentes.
Seruo domum domino, sed rursus seruor ab ipso.
V CATENA
30
Nexa ligor ferro, multos habitura ligatos.
Vincior ipsa prius, sed uincio uincta uicissim.
Et solui multos, nec sum tamen ipsa soluta.
VI TEGVLA
Terra mihi corpus, uires mihi praestitit ignis;
De terra nascor, sedes est semper in alto;
35
Et me perfundit qui me cito deserit umor.
VII FVMVS
Nunc mihi sunt lacrimae, sed non est causa doloris.
Est iter ad caelum, sed me grauis impedit aer;
Et qui me genuit, sine me non nascitur ipse.
VIII NEBVLA
Nox ego sum facie, sed non sum nigra colore
40
Inque die media tenebras tamen affero mecum.
Nec mihi dant stellae lucem nec Cynthia lumen.
IX PLVVIA
Ex alto uenio, longa delapsa ruina.
De caelo cecidi, medias transmissa per auras:
Sed sinus excepit qui me simul ipse remittit.
X GLACIES
45
Vnda fui quondam, quod me cito credo futuram.
Nunc rigidi caeli duris conexa catenis
Et calcata pati possum nec unda teneri.
XI NIX
Puluis aquae tenuis, modico cum pondere lapsus,
Sole madens, aestate fluens, in frigore siccus,
50
Flumina facturus totas prius occupo terras.
XII FLVMEN ET PISCIS
Est domus in terris, clara quae uoce resultat:
Ipsa domus resonat, tacitus sed non sonat hospes.
Ambo tamen currunt, hospes simul et domus una.
XIII NAVIS
Longa feror uelox, formosae filia siluae,
55
Innumeris pariter comitum stipata cateruis.
Curro uias multas, uestigia nulla relinquens.
XIV PVLLVS IN OVO
Mira tibi referam nostrae primordia uitae:
Nondum natus eram nec eram iam matris in aluo;
Iam posito partu natum me nemo uidebat.
XV VIPERA
60
Non possum nasci si non occidero matrem;
Occidi matrem, sed me manet exitus idem:
Id mea mors patitur quod iam mea fecit origo.
XVI TINEA
Littera me pauit, nec quid sit littera noui;
In libris uixi nec sum studiosior inde.
65
Exedi Musas nec adhuc tamen ipsa profeci.
XVII ARANEA
Pallas me docuit texendi nosse laborem:
Nec pepli radios poscunt nec licia telae.
Nulla mihi manus est, pedibus tamen omnia fingo.
XVIII COCLEA
Porto domum mecum, semper migrare parata,
70
Mutatoque solo non sum miserabilis exul,
Sed mihi concilium de caelo nascitur ipso.
XIX RANA
Raucisonans ego sum media uocalis in unda,
Sed uox laude sonat quasi quae laudetur et ipsa;
Cumque canam semper, nullus mea carmina laudat.
XX TESTVDO
75
Tarda, gradu lento, specioso praedita dorso,
Docta quidem studio, sed saeuo prodita fato;
Viua nihil dixi, quae sic modo mortua canto.
XXI TALPA
Caeca mihi facies, atris obscura tenebris;
Nox est ipse dies nec sol mihi cernitur ullus.
80
Malo tegi terra: sic me quoque nemo uidebit.
XXII FORMICA
Prouida sum uitae, duro non pigra labore,
Ipsa ferens umeris securae praemia brumae.
Nec gero magna simul, sed congero multa uicissim.
XXIII MVSCA
Inproba sum, fateor: quid enim gula turpe ueretur?
85
Frigora uitabam, quae nunc aestate reuertor.
Sed cito submoueor falso conterrita uento.
XXIV CVRCVLIO
Non bonus agricolis, non frugibus utilis hospes,
Non magnus forma, non recto nomine dictus,
Non gratus Cereri, non paruam sumo saginam.
XXV MVS
90
Parua mihi domus est, sed ianua semper aperta;
Exiguo sumptu furtiua uiuo sagina.
Quod mihi nomen inest, Romae quoque consul habebat.
XXVI GRVS
Littera sum caeli penna perscripta uolanti,
Bella cruenta gerens uolucri discrimine Martis;
95
Nec uereor pugnas, dum non sit longior hostis.
XXVII CORNIX
Viuo nouem uitas, si me non retia fallunt,
Atraque sum semper nullo compulsa dolore,
Et non irascens ultro conuicia dico.
XXVIII VESPERTILIO
Vox mihi dat nomen primo de tempore noctis;
100
Pluma mihi non est cum sit mihi penna uolantis;
Et sedeo in tenebris nec me committo diebus.
XXIX ERICIVS
Plena domus spinis, parui sed corporis hospes,
Incolumi dorso telis confixus acutis;
Sustinet armatas segetes habitator inermis.
XXX PEDVCVLVS
105
Est noua nostrarum cunctis captura ferarum:
Vt si quid capias, hoc tu tibi ferre recuses,
Et quod non capias, tecum tamen ipse reportes.
XXXI PHOENIX
Vita mihi mors est, morior si coepero nasci;
Sed prius est fatum leti, quam lucis origo.
110
Sic solus Manes ipsos mihi dico parentes.
XXXII TAVRVS
Moechus eram regis, sed lignea membra sequebar;
Et Cilicum mons sum, sed non sum nomine solo;
Et uehor in caelis et in ipsis ambulo terris.
XXXIII LVPVS
Dentibus insanis ego sum qui uinco bidentes,
115
Sanguineas praedas quaerens uictusque cruentos.
Multaque cum rapiam uocem quoque tollere possum.
XXXIV VVLPES
Exiguum corpus sed cor mihi corpore maius;
Sum uersuta dolis, arguto callida sensu;
Et fera sum sapiens, sapiens fera si qua uocatur.
XXXV CAPRA
120
Alma Iouis nutrix, longo uestita capillo,
Culmina difficili peragrans super ardua gressu,
Custodi pecoris tremula respondeo uoce.
XXXVI PORCVS
Setigerae matris fecunda natus in aluo,
Desuper ex alto uirides exspecto saginas,
125
Nomine numen habens si littera prima periret.
XXXVII MVLA
Dissimilis patri, matri diuersa figura,
Confusi generis, generi non apta propago;
Ex aliis nascor, nec quisquam nascitur ex me.
XXXVIII TIGRIS
A fluuio dicor, fluuius uel dicitur ex me.
130
Iunctaque sum uento, quae sum uelocior ipso;
Et mihi dat uentus natos nec quaero maritum.
XXXIX CENTAVRVS
Quattuor insignis pedibus manibusque duabus,
Dissimilis mihi sum, quia sum non unus et unus;
Et uehor et gradior, quia me duo corpora portant.
XL PAPAVER
135
Grande mihi caput est, intus sunt membra minuta;
Pes unus solus, sed pes longissimus unus.
Et me somnus amat, proprio nec dormio somno.
XLI MALVA
Anseris esse pedes similes mihi, nolo negare;
Nec duo sunt tantum, sed plures ordine cernis;
140
Et tamen hos ipsos omnes ego porto supinos.
XLII BETA
Tota uocor Graece, sed non sum tota Latine;
Ante tamen mediam cauponis scripta tabernam.
In terra nascor, lympha lauor, unguor oliuo.
XLIII CVCVRBITA
Pendeo dum nascor, rursus dum pendeo cresco;
145
Pendens commoueor uentis et nutrior undis.
Pendula si non sim, non sum iam iamque futura.
XLIV CEPA
Mordeo mordentes, ultro non mordeo quemquam.
Sed sunt mordentem multi mordere parati:
Nemo timet morsum, dentes quia non habet ullos.
XLV ROSA
150
Purpura sum terrae, pulchro perfusa rubore,
Saeptaque, ne uioler, telis defendor acutis.
O felix, longo si possim uiuere fato!
XLVI VIOLA
Magna quidem non sum, sed inest mihi maxima uirtus;
Spiritus est magnus, quamuis sim corpore paruo.
155
Nec mihi germen habet noxam nec culpa ruborem.
XLVII TVS
Dulcis odor nemoris, flamma fumoque fatigor;
Et placet hoc superis, medios quod mittor in ignes.
Nec mihi poena datur, sed habetur gratia danti.
XLVIII MVRRA
De lacrimis et pro lacrimis mea coepit origo;
160
Ex oculis fluxi sed nunc ex arbore nascor,
Laetus honor frondis, tristis sed imago doloris.
XLIX EBVR
Dens ego sum magnus populis cognatus Eois.
Nunc ego per partes in corpora multa recessi;
Nec remanent uires, sed formae gratia mansit.
L FENVM
165
Herba fui quondam, uiridi de gramine terrae;
Sed chalybis duro mollis praecisa metallo
Mole premor propria, tecto conclusa sub alto.
LI MOLA
Ambo sumus lapides, una sumus, ambo iacemus.
Quam piger est unus, tantum non est piger alter:
170
Hic manet immotus, non desinit ille moueri.
LII FARINA
Inter saxa fui quae me contrita premebant;
Vix tamen effugi totis collisa medullis.
Et nunc forma mihi minor est, sed copia maior.
LIII VITIS
Nolo toro iungi, quamuis placet esse maritam.
175
Nolo uirum thalamo: per me mea nata propago est.
Nolo sepulcra pati: scio me submergere terrae.
LIV HAMVS
Exiguum munus flexu mucronis adunci
Fallaces escas medio circumfero fluctu.
Blandior ut noceam; morti praemitto saginam.
LV ACVS
180
Longa sed exilis, tenui producta metallo,
Mollia duco leui comitantia uincula ferro;
Et faciem laesis et nexum reddo solutis.
LVI CALIGA
Maior eram longe quondam, dum uita manebat;
At nunc exanimis, lacerata, ligata, reuulsa,
185
Dedita sum terrae, tumulo sed condita non sum.
LVII CLAVVS CALIGARIS
In caput ingredior, quia de pede pendeo solo.
Vertice tango solum, capitis uestigia signo;
Sed multi comites casum patiuntur eundem.
LVIII CAPILLVS
Findere me nulli possunt, praecidere multi.
190
Sed sum uersicolor, albus quandoque futurus;
Malo manere niger: minus ultima fata uerebor.
LIX PILA
Non sum cincta comis et non sum compta capillis:
Intus enim crines mihi sunt quos non uidet ullus;
Meque manus mittunt manibusque remittor in auras.
LX SERRA
195
Dentibus innumeris sum toto corpore plena.
Frondicomam subolem morsu depascor acuto;
Mando tamen frustra, quia respuo praemia dentis.
LXI ANCHORA
Mucro mihi geminus ferro coniungitur uno;
Cum uento luctor, cum gurgite pugno profundo.
200
Scrutor aquas medias, ipsas quoque mordeo terras.
LXII PONS
Stat nemus in lymphis, stat in alto gurgite silua,
Et manet in mediis undis inmobile robur.
Terra tamen mittit quod terrae munera praestat.
LXIII SPONGIA
Ipsa grauis non sum, sed aquae mihi pondus inhaeret;
205
Viscera tota tument patulis diffusa cauernis:
Intus lympha latet, sed non se sponte profundit.
LXIV TRIDENS
Tres mihi sunt dentes, unus quos continet ordo;
Vnus praeterea dens est et solus in imo;
Meque tenet numen, uentus timet, aequora curant.
LXV SAGITTA
210
Saepta graui ferro, leuibus circumdata pinnis,
Aera per medium uolucri contendo meatu.
Missaque discedens nullo mittente reuertor.
LXVI FLAGELLVM
De pecudis dorso pecudes ego terreo cunctas,
Obsequio cogens moderati lege doloris.
215
Nec uolo contemni, sed contra nolo nocere.
LXVII LANTERNA
Cornibus apta cauis, tereti perlucida gyro,
Lumen habens intus, diuini sideris instar,
Noctibus in mediis faciem non perdo dierum.
LXVIII SPECVLAR
Perspicior penitus nec luminis arceo uisus,
220
Transmittens oculos intra mea membra meantes;
Nec me transit hiems, sed sol tamen emicat in me.
LXIX SPECVLVM
Nulla mihi certa est, nulla est peregrina figura.
Fulgor inest intus radianti luce coruscus,
Qui nihil ostendit nisi si quid uiderit ante.
LXX CLEPSYDRA
225
Lex bona dicendi, lex sum quoque dura tacendi,
Ius auidae linguae, finis sine fine loquendi,
Ipsa fluens, dum uerba fluunt, ut lingua quiescat.
LXXI PVTEVS
Mersa procul terris in cespite lympha profundo,
Non nisi perfossis possum procedere rimis,
230
Et trahor ad superos alieno ducta labore.
LXXII TVBVS
Truncum terra tegit, latitant in stipite lymphae.
Alueus est modicus, qui ripas non habet ullas.
In ligno uehitur medio, quod ligna uehebat.
LXXIII FOLLIS
Non ego continuo morior, dum spiritus exit:
235
Nam redit adsidue, quamuis et saepe recedit;
Et mihi nunc magna est animae, nunc nulla facultas.
LXXIV LAPIS
Deucalion ego sum, crudeli sospes ab unda,
Affinis terrae sed longe durior illa.
Littera decedat: uolucris tum nomen habebo.
LXXV CALX
240
Euasi flammas, ignis tormenta profugi.
Ipsa medella meo pugnat contraria fato:
Ardeo de lymphis, gelidis incendor ab undis.
LXXVI SILEX
Semper inest intus, sed raro cernitur, ignis;
Intus enim latitat sed solos prodit ad ictus.
245
Nec lignis ut uiuat eget, nec ut occidat undis.
[LXXVIa SILEX
Virtus magna mihi duro mollitur ab igne
Cessantique foco intus mihi uirtus adhaeret:
Semper inest in me, sed raro cernitur ignis.]
LXXVII ROTAE
Quattuor aequales currunt ex arte sorores;
250
Sic quasi certantes, cum sit labor omnibus unus,
Et properant pariter nec se contingere possunt.
LXXVIII SCALAE
Nos sumus ad caelum quae scandimus alta petentes,
Concordi fabrica quas unus continet ordo,
Vt simul haerentes per nos comitentur ad auras.
LXXIX SCOPA
255
Mundi magna parens, laqueo conexa tenaci,
Iuncta solo plano, manibus compressa duabus
Ducor ubique sequens et me quoque cuncta sequuntur.
LXXX TINTINNABVLVM
Aere rigens curuo patulum componor in orbem;
Mobilis est intus linguae crepitantis imago.
260
Non resono positus, motus quam saepe resulto!
LXXXI LAGENA
Mater erat Tellus, genitor fuit ipse Prometheus,
Auriculaeque regunt redimitae uentre cauato.
Dum cecidi, subito mater mea me laniauit.
LXXXII CONDITVM
Tres olim fuimus qui nomine iungimur uno;
265
Ex tribus est unus, et tres miscentur in uno;
Quisque bonus per se; melior qui continet omnes.
LXXXIII VINVM IN ACETVM CONVERSVM
Sublatum nihil est, nihil est extrinsecus auctum:
Quod fuerat non est; coepit quod non erat esse.
Nec tamen inueni quidquid prius ipse reliqui.
LXXXIV MALVM
270
Nomen ouis Graece, contentio magna dearum,
Fraus iuuenis pulchri, multarum cura sororum.
Hoc uolo, ne breuiter mihi syllaba prima legatur.
LXXXV PERNA
Nobile duco genus magni de gente Catonis.
Vna mihi soror est, plures licet esse putentur.
275
De fumo facies, sapientia de mare nata est.
LXXXVI MALLEVS
Non ego de toto mihi corpore uindico uires,
Sed capitis pugna nulli certare recuso:
Grande mihi caput est, totum quoque pondus in illo.
LXXXVII PISTILLVS
Contero cuncta simul uirtutis robore magno.
280
Vna mihi ceruix, capitum sed forma duorum:
Pro pedibus caput est, nam cetera corporis absunt.
LXXXVIII STRIGILIS AENEA
Rubida curua capax, alienis humida guttis,
Luminibus falsis auri mentita colorem,
Dedita sudori, modico subcumbo labori.
LXXXIX BALNEVM
285
Per totas aedes innoxius introit ignis;
Est calor in medio magnus quem nemo ueretur.
Non est nuda domus, sed nudus conuenit hospes.
XC TESSERA
Dedita sum semper uoto, non certa futuri;
Iactor in ancipites uaria uertigine casus.
290
Non ego maesta malis, non rebus laeta secundis.
XCI PECVNIA
Terra fui primo, latebris abscondita terrae;
Nunc aliud pretium flammae nomenque dederunt,
Nec iam terra uocor, licet ex me terra paretur.
XCII MVLIER QVAE GEMINOS PARIEBAT
Plus ego sustinui quam corpus debuit unum.
295
Tres animas habui, quas omnes intus habebam:
Discessere duae, sed tertia paene secuta est.
XCIII MILES PODAGRICVS
Bellipotens olim, saeuis metuendus in armis;
Quinque pedes habui, quod numquam nemo negauit.
Nunc mihi uix duo sunt; inopem me copia fecit.
XCIV LVSCVS ALIVM VENDENS
300
Cernere iam fas est quod uix tibi credere fas est:
Vnus inest oculus, capitum sed milia multa.
Qui quod habet uendit, quod non habet unde parabit?
XCV FVNAMBVLVS
Inter lucifluum caelum terrasque iacentes,
Aera per medium docta meat arte uiator.
305
Semita sed breuis est, pedibus nec sufficit ipsis.
XCVI DE VIII TOLLAS VII ET REMANET VI
Nunc mihi iam credas fieri quod posse negatur:
Octo tenes manibus, sed me monstrante magistro,
Sublatis septem reliqui tibi sex remanebunt.
XCVII VMBRA
Insidias nullas uereor de fraude latenti;
310
Nam deus attribuit nobis haec munera formae,
Quod me nemo mouet, nisi qui prius ipse mouetur.
XCVIII ECHO
Virgo modesta nimis legem bene seruo pudoris;
Ore procax non sum, nec sum temeraria linguae;
Vltro nolo loqui, sed do responsa loquenti.
IC SOMNVS
315
Sponte mea ueniens, uarias ostendo figuras.
Fingo metus uanos nullo discrimine ueri,
Sed me nemo uidet, nisi qui sua lumina claudit.
Nomen habens hominis post ultima fata relinquor.
Nomen inane manet, sed dulcis uita profugit.
320
Vita tamen superest morti post tempora uitae.
AENIGMATA SYMPOSII
enigmata Sinphosii α
enigmata Simphosii S
incipiunt enigmata Symphosii d H c G O² (post u. 17 G)
incipit enigmata Symphosii N
incipiunt enigmata Simphonii O
incipiunt enigmata Simphosii Z g h
incipiunt aenigmata Simposii s
incipiunt Simphosii enigmata ad Sixtum ipsius acta magistrum e
incipiunt in enigmate Simphosi uel Lucani M
incipiunt enigmata Symposii poetae V
incipit prefatio enigmatum Simphosii β
incipit praefatio enigmatis Simphosii K R²
ars Simphosii I
Symphosii aenigmata I²
incipit prologus Symphosii super enigmata quaestionum artis retoricae Q
enigmata Symfosii scolastici post u. 17 A
incipiunt enigmata Siphusii phisici Ang.
incipiunt quidam uersus obscuri sensus post. u. 17 β
incipiunt quidam uersiculi obscuri sensus post u. 17 R²
explicit prefatio incipiunt enigmata Simphosii post u. 17 c