anthologia Latina 255

Reference basis text: D. R. Shackleton Bailey, 1982

Editing of the digital edition: V. Russo, 2009

Other sections


Thema Vergilianum

Nec tibi diua parens

 

Dedecus o iuuenum turpisque infamia Teucrum,

Qui signis per bella fores gens perfida et amens,

Non uirtute potens non belli maximus auctor,

Ignauus tu semper eris semperque fuisti,

5

Naufragus atque miser segnisque in proelia ductor.

Nec nunc est aliud quod maius crimen obibis.

Namque tuo generi quia semper proximus extas,

Non equidem miror. non est ex tempore natum;

Antiquos imitaris auos, periuria patrum.

10

Nec non aut Veneris pulchrae de stirpe crearis

Nec pater Anchises uestrae est aut Dardanus auctor

Gentis, sed durae tigres lapidesque sinistri

Te genuere uirum, siluae montesque profani,

Vbera quaeque tibi [et] potum admouere malignum,

15

Haec tibi perfidiam mixto cum lacte dederunt.

[AL 255 R = 249 ShB] 'Cf. VERG. Aen. 4, 365 sqq.' Shackleton Bailey