Verba Achillis in parthenone, dum tubam Diomedis audisset
Vana uelut captae surgens formido parenti
Femineos iuuenem iussit me sumere cultus
Et celare uirum falsi per tegmina sexu.
Vnde ego lanificas temptaui inglorius artes
5
Virgineisque toris carpenda ad uellera inhaesi.
Nunc autem proprium seruans natura uigorem
Conpellit fluxos umeris depellere amictus,
Dum nos bella uocent rauco clangore tubarum:
Mens quatitur saeuusque fouet praecordia Mauors.
10
Rumpe moras omnes, feruens in proelia uirtus,
Nec fuerit latuisse meum! si classica temno,
Dilexi latebras, neque iam ulla est culpa parentis.
Nam cum respicio quo sim de semine cretus
Semiferique animo recolo praecepta magistri,
15
Nec puerum decuit muliebri pectora peplo
Induere et teneram gressu simulare puellam.
Nunc igitur crescens annis sapientior aetas
Deuouit Marti tenuit quae corda Cupido
Belligerumque deum cum mens tum membra secuntur.
20
Stamina linquentes currant ad spicula palmae
Terrificumque caput praefixa casside mitram
Pellat et infragili decorentur tempora ferro!
Arma tegant nostrum potius quam sipara corpus!
A telis ad tela decet transire iuuentam
25
Atque hostes gladio quam lanas fundere fuso.
Tenuia loricae cedant multicia forti
Splendeat et raptus proiecto pectine mucro!
Contemptis radiis onerentur bracchia pilis!
Clausa diu thalamo reddamus pectora campo!
30
Praesumit certam uirtus sibi conscia palmam
Ac dubios gaudet perferre interrita casus.
Nil metuat qui magna cupit! constantia mentis
Fata domat, nec iam potis est Fortuna nocere
Securo mortis, cui non sunt bella timori.
35
Fortibus una uiris parilisque per omnia sors est,
Aut palmae aut leti pugnando adquirere laudem.
Cernere iam uideor quanta mercede cruoris
Constabit raptus Paridi crimenque nocenti:
Obuia cristatus cum sparserit agmina uertex
40
Et solo aspectu claudentur Pergama nostro
Cumque nouus fusos bellator fudero Teucros,
Multa trahet Xanthi Troiana cadauera gurges
Maioremque feret cultorum sanguine cursum.
Sed mihi quis referat: 'tu, quem praesaga creatrix
45
Subducens fatis alieni schemate sexus
Ad Lycomedeos fecit transire penates
Depositumque suum uoluit committere blandis
Virginibus, ne, te rapiat si Martius ardor,
Orbatam crucies inuiso funere matrem,
50
Vadis in arma ferox thalamum natumque relinquens?
Nec uenit in mentem quantum mereatur amorem
Quae te prima uirum conlato pectore fecit?
Is ad bella libens, ubi quaeritur alea mortis
Nec spondet certam tristis Bellona salutem?
55
Sed Danais comitem esse placet sociumque pericli
Pro famae titulis meliori adiungere causae!
Scilicet, ut consors uiduo reddatur Atridi,
Procumbat uilis Teucrorum uictima Achilles!'
Aufer, iners monitor, turpis fomenta medellae
60
Meque sine proprio sectari proelia sensu!
Non ita me genitor praeclarus nomine Peleus
Aut dilecta Ioui fudit Thetis alma sub auras,
Degener ut lateam primaeuo in flore iuuentae
Maior et ignauo tantum mihi torpeat aetas
65
Abstrudamque toris iam debita pectora castris,
Cum manus Argiuum ultricia iuret in arma.
Denique, cum promptum ruat in certamina uulgus,
Solus ego in cunctis infami carcere clausus
Subducar pugnae? quanto tolerabo pudore
70
Me non ferre pedem quo fert Thersites, in omni
Parte miser, forma breuior menteque fugaci?
Absit ab ingenio ac uiribus Aeacidarum
Vt dubitem pro laude mori metuamque supremum
Quem dat Parca diem! mihi nam lux amplior illa est
75
Quae uirtute fluit, quae nescit claustra sepulchri.
Namque homini semper meritorum lege perenni,
Quam breuiat fatum, propagat gloria uitam.
Ergo animus fidens in Dardana saeuiat arma
Nec mihi iam gemini dilectus pigneris obstet!
80
Deidamiam Pyrrhumque meos nunc Scyros habebit
Visuros nostrum reditum celebremque triumphum.
Me pudor hortatur rapere in certamina gressus
Ferre potens, quaecumque labans successibus aetas
Exigit. obseruans matris praecepta uerendae
85
Induxi molles habitus uelut edita uirgo
Lusimus et tactis modulantes carmina chordis.
Virtuti assurgat, fuerat quaecumque, uoluptas!
Succedat ferrum citharae! quod nutrit amores,
Depensum est Veneri; reddamus cetera Marti!