anthologia Latina 101

Reference basis text: L. Zurli, 2007

Editing of the digital edition: L. Zurli, A. Fassina, 2007

Data insertion and check: A. Fassina

Other sections


Anthologia Latina 101 R (= 90

De basterna

Aurea matronas claudit basterna pudicas,

     Quae radians patulum gestat utrimque latus.

Hanc geminus portat duplici sub robore burdo,

     Prouehit et modico pendula septa gradu.

5

Prouisum est caute, ne per loca publica pergens

     Fucetur uisis casta marita uiris.

De basterna

De uasterna B W

De vasterna W