83 R = 71 SB
Praefatio
Sic tua semper ames, quisquis pia uota requiris,
Nostra libenter habe. Quid carminis otia ludant
Cerne bonus mentisque fidem probus indue iudex.
Dulce sonat quod cantat amor. Cui grata uoluntas
5
Esse potest, modicum dignetur amare poetam.
Carmen
Debuit ingrato nullam dictare salutem
Laesus amor. Sed nulla iuuant conuicia flentem,
Si modo flere uacet; nam me magis, improbe, mortis
Fata uocant. Troiane nocens, haec dona remittis?
10
Quamuis saepe graui componam carmine fletus,
Plus habet ipse dolor nec complent uerba dolorem,
Quem sensus patientis habet. †Vel regna† requiro,
Quae maledicta dedi miseris circumdata fatis.
Pendet amore dolor, uastus dolor auget amorem.
15
Dum studet iratas calamus celerare querellas,
Continuit dolor ipse manum nec plura loquentem
Passus amor mentisque uias et uerba ligauit.
A quotiens reuocata manus, dubitansque pependit
Quid factura fuit trepidanti pollice! Dextram
20
Torpor et ora ligat. Dum dura uocabula format
Et minus explicitam commendat littera uocem,
Torsit iter male tractus apex dubiaque remissus
Mente pudor dum uerba notat, dum nomina mandat,
Flamma nocens irata redit, penitusque cucurrit
25
Sopitus per membra calor diroque medullas
Igne uorat. Nullus confessam culpet amantem.
Conubium nunc crimen erat? Male credula uotis
Cuncta dedi (nec mira fides) sub lege mariti,
Cuius et ipsa fui; numquam nec conscia reddent
30
Vota fidem, si talis erit non digna marito.
Hanc reddis, Troiane, uicem? Meus ista meretur
Affectus? Non ille torus, non conscia lecti
Sacramenta tenent? Totum quo crimine perdo
Quidquid amore dedi? Fatis licet, improbe, tendas
35
Aemula regna meis, nihil est quod, perfide, iactes:
Fraude perit, non sorte, fides. Sed regna petebas
Debita nec rerum poteras deuincere sortem.
Si datur ire, placet. Nam quod fugis unde receptus,
Vota nocentis habes. Nihil est quod dura querellis
40
Verba fidemque uoco; quisquis mea uulnera deflet,
Inuidiam fecisse neget. Trahit omnia casus,
Sua taedia solus
Fallere nescit amor. Reparatum Cynthia format
Lucis honore iubar curuatis cornibus arcus,
45
Quod de fratre rubet. Cessurus lege sorori
Consumit sua iura dies. Sic continet orbem,
Dum recipit natura uicem.
Sua taedia solus
Fallere nescit amor. Mersum pallentibus umbris
Circumdat nox atra diem fruiturque tenebris
50
Lege poli, peraguntque micantia sidera cursus.
Nauifragi tacet unda salis nec murmurat auster
Nec flexum quatit aura nemus.
Sua taedia solus
Fallere nescit amor. Pinnis male garrula pendens
Iam Philomela tacet damno male picta pudoris,
55
Amplexuque fouens querulos sub culmine nidos
Pensat amore nefas, miserasque alitura querellas
Nocte premit quod luce dolet.
Sua taedia solus
Fallere nescit amor. Nunc iam bene iunctus amantes
Ardor alit thalamique fidem sua pignera complent.
60
Coniunx laeta uiro, felix uxore maritus.
Vota recenset amor secretaque dulcia; somnus
Concordat cum nocte torum.
Fallere nescit amor. Fecundo semine rerum
Mutat terra uices et alumni temporis auras
65
Laeta uocat. Spisso reuirescit gramine campus
Et uitreas leuat herba comas nec fallit aristas
Sua taedia solus
Fallere nescit amor. Fessus iuga soluit arator
Et noctem per uota capit. Reparare labores
70
Nouit grata quies, nec cessat reddere uires
Infusus per membra sopor durisque ministram
Ruricolis dat semper opem.
Sua taedia solus
Fallere nescit amor. Reparant sua litora ponti
Successu post damna suo perituraque ludunt
75
Incrementa maris dubii, regit aequora fluctus
Lege sua uicibusque suis quod deperit auget.
Officiis natura uacat.
Sua taedia solus
Fallere nescit amor. Gemmatis roscida uerni
Rident prata rosis et floribus arua tumescunt.
80
Pictus ager sub flore latet, dat fronde coronas
Lasciuis natura rosis.
Sua taedia solus
Fallere nescit amor. Nec grata silentia noctis
Nec somni pia dona placent nec munera lucis,
[Carpit et indutias fugientis non capit anni]
85
Sed sua uictus amor tantummodo uulnera pascit
Inter mille dolos totidemque pericula fraudis.
Vota queror; uellem tacitis peritura querellis
Flere domo, uellem iam tacitos consumere fletus,
Sed negat ipse dolor. Quod iam pudor ante negauit
90
Scribere iussit amor. Miseram me, cuius honestam
Fecit culpa fidem! Poteram dispergere ponto
Membra manusque tuas miseramque tumentibus undis
Praecipitare diem, poteram crescentis Iuli
Rumpere fata manu paruumque resoluere corpus
95
Morte graui mersumque in uiscera figere ferrum
Vel dare membra feris; sed nostro pectore pulsum
Cessit amore nefas et honesta pericula passi
Corda ligauit amor. Quis tantum in hospite uellet
Hoc audere nefas? Quis uota nocentis habere?
100
Nullus amor sub fraude latet.
100
Cui digna rependes,
Si mihi dura paras? Miserandae fata Creusae
Lamentans gemitusque trahens infanda peregi
Vota deis durumque nefas sortemque malorum
Te narrante tuli. Gemitus mentisque dolorem
105
Et lacrimas prior ipsa dedi.
105
Cui digna rependes,
Si mihi dura paras? Dulcis mea colla fouebat
Ascanius miserumque puer †fouebat† amorem,
Cui modo nostra fides amissam reddere matrem
Dum cupit, hoc uerum mentito pignore nomen
110
Format amor gemitusque graues atque oscula figit
Confessus pietate dolor.
Cui digna rependes,
Si mihi dura paras? Nostri modo litoris hospes
Nudus et exul eras, dispersa classe per undas
Naufragus, ut taceam clades quascumque uidebas
115
Impendisse tibi. Licet et tibi cuncta fuissent,
Regna tamen Carthago dedit.
Cui digna rependes,
Si mihi dura paras? Nihil est quod dura reposcam
Quidquid nec donasse uelim. Quae perdere possem,
Numquam damna uoco. Vel hoc mihi, perfide, redde
120
Quod sibi debet amor, si nil pia facta merentur.
Esse deos natura docet; non esse timendos
Rerum facta probant. Quid enim non credere possum?
Tutus fraude manes et nos pietate perimus!
Improbe, dure, nocens, crudelis, perfide, fallax,
125
Officiis ingrate meis! Quid uerba minantur?
Non odit qui uota dolet, nec digna rependit
Quisquis laesa gemit. Tibi nempe remissus habetur
Lege pudoris amor, cui tanta dedisse recusem:
Sceptra, domum, Tyrios, regnum, Carthaginis arces,
130
Et quidquid regnantis erat. De coniuge, fallax,
Non de iure queror. Meritum si non habet ardor,
Sed quod hospes eras, non te magis esse nocentem
Quam miserum, Troiane, puto, qui digna repellis,
Dum non digna cupis. Nondum bene siccus ad aequor
135
Curris et extremas modo naufragus arripis undas.
Tutior esse times et honesta pericula poscis.
Cum mala uota cupis, solus tibi dura profecto
Damna paras. Fugis, ecce fugis nostrosque penates
Deseris et miseram linquis Carthaginis aulam,
140
Quae tibi regna dedit, sacro diademate crines
Cinxit et augustam gemmato sidere frontem
Compleuit nostrumque tibi commisit amorem.
Nil, puto, maius habes, et adhuc sine coniuge regnas,
Aeneas, ingrate meus. Negat ira dolenti
145
Consilium; sed praestat amor. Mea uulnera uellem
Fletibus augeri, sed iam discrimine mortis
Victa feror. Neque enim tantus de funere luctus
Quantus erit de fratre. Licet simul improbus exul
Et malus hospes eras et ubique timendus haberis,
150
Viue tamen nostrumque nefas post fata memento.
EPISTULA DIDONIS AD AENEAM
Epistula Didonis ad Aeneam Baehrens, SB
titulum om. A Burman qui post v. 5 Dido Aeneae scripsit
Incerti Epistola Didonis ad Aeneam Wernsdorf
Epistula. Dido Aeneae Riese