Tectum augustum, ingens, centum sublime columnis,
Religione patrum laetum et uenerabile templum
Hoc dedit esse suum superi regnator Olympi.
Nam deus omnipotens, qui res hominumque deumque
5
Aeternis regit imperiis, "quo tenditis"? inquit,
"Hic domus est uobis; haec ara tuebitur omnis.
Hic matres puerique simul mixtaeque puellae
Sacra canunt pariterque oculos ad sidera tollunt.
Hic exaudiri uoces, hic uota precesque;
10
Noctes atque dies ferit aurea sidera clamor."
Postquam prima quies et facta silentia tectis,
Incipit effari diuino ex ore sacerdos:
"Accipite haec animis laetasque aduertite mentes,
Matres atque uiri, pueri innuptaeque puellae.
15
Discite iustitiam moniti et spes discite uestras.
Haut incerta cano: deus aethere missus ab alto
Ipsius a solio regis, uia prima salutis,
Quem nobis partu sub luminis edidit oras
Virginis os habitumque gerens, mirabile dictu.
20
Ore <dei> afflata est spiritu propiore paritque.
Sic noua progenies caelo descendit ab alto.
Ast ubi iam firmata uirum te prodidit aetas,
Negauere deum miseri, quibus ultimus esset
Ille dies, †quando furentes ac dira canentes
25
Insontem magno ad regem clamore trahebant.
Ille nihil (namque ipse uolens), seque obtulit ultro,
Hoc ipsum ut strueret, uatum praedicta priorum
Prodere iussa dei, telluris operta subire.
Primus ibi ante omnes, sceptrum qui forte gerebat,
30
Sustulit ablutas lymphis ad sidera palmas
Hoc dicens: "equidem in iusto nil tale repertumst;
Nec fas. o miseri, quae tanta insania, ciues?
<At> me nulla dies tantis neque fortibus ausis
Addiderit socium. uestra" inquit "munera uobis:
35
Vos animam hanc potius quocumque absumite leto."
Tum magis atque magis magnis furoribus acti
Clamores simul horrendos ad sidera tollunt
Et magis atque magis poenas cum sanguine poscunt.
Has inter uoces medio in flagrante tumultu
40
Arboris obnixus trunco (tibi, magne, tropaeum,
Omnipotens genitor!) palmas utrasque tetendit
Teque uocans multo uitam cum sanguine fudit.
Et tamen interea tua nati maxima cura
Non tulit hanc speciem; grauiter commotus et alto
45
Dat clarum e caelo signum. nam tempore in illo
Sol medium caeli conscenderat igneus orbem;
Eripiunt subito nubes caelumque diemque
Et nox atra polum bigis subuecta tenebat.
Tres tenuit caeli spatium non amplius horas:
50
Tunc repetens iterum sol clara in luce refulsit.
Nona fugae melior, rebus iam rite peractis.
Inde datum molitur iter. iamque arua tenebat
Scrupea, tuta lacu nigro nemorumque tenebris.
Vt statim ad fauces uenit graue olentis Auerni,
55
Tum demum horrisono stridentes cardine portae
Panduntur uastae solidoque adamante columnae;
Sponte sua umbrosae penitus patuere cauernae.
Ingreditur linquens antrum; tum maxima turba,
Vt uidere deum fulgentiaque ora per umbras,
60
Ingenti trepidare metu. nec plura moratus
Haec ait et dictis maerentia pectora mulcet:
"Ne trepidate, meae animaeque umbraeque paternae;
Vobis parta quies. genitor mihi talia namque
Dicta dedit, diuosque haec limina tendere adegit."
65
Haec fatus animas, quae per iuga longa sedebant,
Deturbat, antro miserans submittit aperto,
Et dicto parens supera ad conuexa reuexit.
Interea magnam subito uulgata per urbem
Fama uolat, illum expirantem sedibus imis
70
Iam reuocare gradum superasque euadere ad auras.
Obstipuere animis alii; set sanguinis auctor
Se causam clamat crimenque caputque malorum,
Et nodum informis leti trabe nectit ab alta
Proque suis meritis superis concessit ab oris.
75
Nec minus interea se matutinus agebat
Ad socios, quibus in mediis sic deinde locutus
Extulit os sacrum claraque in luce refulsit,
Omnia longaeuo similis, cunctisque repente
78a
<Improuisus ait:> "..........
Ire iterum in lacrimas? coram, quem quaeritis, adsum.
80
En perfecta mei cari praecepta parentis.
Quare agite, o socii, tantarum in munera laudum
Ite", ait; "egregias animas natique patrisque
Sermonum memores pluuiali spargite lympha.
Ipse, ubi tempus erit, omnis in fonte lauabo."
85
Dixit et in caelum paribus se sustulit alis
Conditus in nubem; hinc regia tecta subiuit
Dona ferens uictor, cari genitoris et ora.
Oscula libauit dextramque amplexus inhaesit.
Huius in aduentum cernes a sedibus imis
90
†Eruere summas arces et moenia uerti
Atque omnem ornatum flamma crepitante cremari.
Tunc autem innumerae gentes populique frequentes
Terrentur uisu subito. rex omnibus idem
Iura dabit populis pariter subigetque fateri,
95
Quae quis aput superos furto laetatus inani
..............................
0-1
..............................
0-2
..............................
"Sed uos, o lecti, ferro pro nomine tanto,
Quod superest, moriamur et in media arma ruamus.
Sanguine quaerendi reditus animamque litando."
Haec ubi pro meritis, finem dedit ore precandi.
100
Succedunt alii .. graues aetate ministri.
Pars in frusta secant onerantque altaria donis;
Tum demum pueri et pauidae longo ordine matres
Quos ubi confertos munus circumtulit omnes,
105
Sic prior adgreditur mensas atque incipit ipse;
Et postquam primus summo tenus adtigit ore,
Accipiunt proceres pariterque antistites omnes
Et pueri rudes; sequitur tunc cetera pubes.
Protinus ad reditum quisquis ac tecta domorum
110
MAVORTI
Mauorti add. Riese² , cf. post u. 110.