anthologia Latina 2

Reference basis text: A. Riese, 1894

Editing of the digital edition: V. Russo, 2009

Other sections


OVIDII NASONIS

Argumenta Bucolicon et Georgicon

 

Qualis bucolicis, quantus tellure domanda,

Vitibus arboribusque, satis pecorique apibusque

Aeneadum fuerit uates, tetrasticha dicent.

Contineat quae quisque liber, lege carmina nostra.

 

Bucolica

5

Tityrus agresti modulatus carmine ruris,

Formosum per quod Corydon dilexit Alexin,

Silenumque senem sertisque meroque ligauit,

Pastorumque melos facili deduxit auena.

 

[Georgica]

I

Quid faciat laetas segetes, quae sidera seruet

10

Agricola, ut facilem terram proscindat aratro,

Semina quae iacienda, modos cultusque locorum,

Et docuit messes magno cum fenore reddi.

II

Hactenus aruorum cultus et sidera caeli,

Pampineas canit inde comas collisque uirentis

15

Descriptasque locis uites et dona Lyaei

Atque oleae ramos, pomorum et condere fetus.

III

Teque Pales et te, pastor memorande per orbem,

Et pecorum cultus et gramine pascua laeta,

Quis habitent armenta locis stabulentur et agni,

20

Omnia diuino monstrauit carmine uates.

IV

Protinus aerii mellis redolentia regna,

Hyblaeas et apes, alueorum et cerea texta,

Quique apti flores, examina quaeque legenda,

Indicat humentisque fauos, caelestia dona.

Argumenta Bucolicon et Georgicon

Carmen Ouidii Nasonis tetrasticon C

Carmen tetrasticon Ouidii Nasonis incipit Bemb.

Incipit tetrastichon Ouidii Nasonis carmen b

Incipit carmen tetrasticon Ouidii Nasonis (in libra bucolicon Z) γ Z Bern. 239 et fere p et ad v. 9 c

Testrastica in cunctis libris Vergilii. pr(ae)f. (-e- cum lineola suprascr.) E