ZPE-152-97 = AE 2005, 01668 = CLEAfr 00046

Hic sita est Kasta Magni rarissima coniunx

Quae uixit semper parce et sine fraude beata.

Pro dolore pia est misera breui tempore fati.

Sancta pudicitia uixit denis quater annis.

5

O dulcis coniunx uita mihi dulcior ipsa

Concordes linquens generum tuumq(ue) maritum.

Hanc aram Magnus posuit karissimae Kastae.

 

 

Provincia: Africa proconsularis Località: Haidra / Ammaedara
Datazione: III sec. d.C.

 

Reference basis text: AE 2005, 01668

Editing of the digital edition: E. Saltelli 2010

 

Hexameters