RIU-03, 00910 = CLEPann 00039 = AE 1965, 00165 = AE 1977, +00634 = AE 2005, +00161

Lubrica quassa leuis [fragilis bona uel mala fallax]

Vita data est homini non c[erto limite cretae,]

Per uarios casus ten[uato stamine pendes.]

Viuito mortalis dunc [dant tibi tempora Parcae;]

5

Seu et rura colens, urbe[s seu castra uel aequor,]

Flores ama Veneris, Cere[ris bona munera carpe]

Et Nysyi largae et ping[uia dona Mineruae.]

Candida(m) uita(m) cole ius[tissima mente, serenus,]

Iam puer et iu(u)enis iam [uir et fessus ab annis:]

10

Talis eris tumulo sup[erumque oblitus honores.]

 

 

Hexameters