Pikhaus Repertoire T 8 = CLEAfr 00006

Casta fides mentis semper seruata marito

Ad caelum peruexit obans tua gaudia uitae:

Exemplare manent terris imitanda pudicis.

Laus habet hoc meritum: seruat tua fama pudorem

5

Exsuperans mortis legem cum durat in aebum.

Sic uiuunt mores, sic nunquam deficit aetas.

Te doluit genus omne tu<u>m, te cunctae pudicae,

Innocuam quisquis miratus tempore uitam.

Non moritur fatum, soluuntur corpora laeto,

10

Angustos uitae uicisti temporis annos

 

 

Hexameters