Pikhaus Repertoire A 40 = CLEAfr 00018

Post dulces Musas, inimicas fato crudelis,

Post nemora et fontes lucos fluuiosque Maronis,

Me sedes ista tenet, nemore uallatus opaco.

Non queror infernas quod sim cito raptus ad umbras,

5

Sed quod castra mea studiaque florentia miles

Desertor factus, fatorum lege funesta.

Sit post fata mea et scelus initiale supremum!

Non iacio ista aeterna resonanti Camena.

 

 

Località Carthago
Datazione: sec. II - III d.C.

 

Reference basis text: Pikhaus Repertoire A 40

Editing of the digital edition: E. Saltelli (2011)

 

Hexameters