Permalink: http://www.mqdq.it/textsce/CE|appe|581

ICUR-08, 20757 = ILCV 01769a

Aurea concisis surgit pictura metallis

      Et conplexa simul clauditur ipsa dies

Fontibus e niueis credas aurora(m) subire

      Correptas nubes roribus arua rigantem

5

Vel qualem inter sidera lucem proferet irim

      Purpureusque pauo ipse colore nitens

Qui potuit noctis uel lucis reddere finem

      Martyrum e bustis hinc reppulit ille chaos

Sursum uersa nutu quod cunctis cernitur uno

10

      Praesul Honorius haec uota dicata dedit

Vestibus et factis signantur illius ora

      Lucet et aspectu lucida corda gerens

 

 

Provincia: Roma   Località: Roma
Datazione: sec. VII d.C.

 

Reference basis text: ICUR-08, 20757

Editing of the digital edition: E. Saltelli (2011)

 

Elegiac couplets