ICUR-02, 04147

Templum ingens domina Salomon rec dedicat adstant

Pontifices et plebs magno circumflexa coetu

Iustus Asa simulacra patrum lucosque profanos

Sustulit et matrem regni priuauit honore

5

Iosaphat sola confidens laude tonantis

Perculit aduersas acies hostilibus armis

Ezechias pius in dominum perque omnia clarus

Cui deus ad uitam ter quinos addidit annos

Claret mira dei bonitas in rege Manasse

10

Quem regno et ueniae post multa piacula reddit

Qui quondam adiecit morituro tempora regi

Hic uitam ad carnem potuit reuocare sepulti

Pellit ab obsessis immundas qui legiones

Hic nostros hostes premat et iuuet arma suorum

15

Corruitura docet Christus decora

 

 

Provincia: Roma Località: Roma

 

Reference basis text: ICUR-02, 04147

Editing of the digital edition: E. Saltelli (2011)

 

Hexameters