ILCV 01770 = ICUR-07, 18371

Demouit dominus tenebras ut luce creata

      His quondam latebris sic modo fulgor inest

Angustos aditus uenerabile corpus habebat

      Huc ubi nunc populum largior aula capit

5

Eruta planities patuit sub monte reciso

      Estque remota graui mole ruina minax

Praesule Pelagio martyr Laurentius olim

      Templa sibi statuit tam pretiosa dari

Mira fides gladios hostiles inter et iras

10

      Pontificem meritis haec celebrasse suis

Tu modo sanctorum cui crescere constat honoris

      Fac sub pace coli tecta dicata tibi

 

 

Provincia: Roma   Località: Roma
Datazione: VI sec. d.C.

 

Reference basis text: ICUR-07, 18371

Editing of the digital edition: E. Saltelli (2011)

 

Elegiac couplets