ILCV 00976

Virgo Maria, tibi Christus noua tecta dicaui

      Digna salutifero munera uentre tuo.

Tu genetrix ignara uiri, te denique feta

      Visceribus saluis edita nostra salus.

5

Ecce tui testes uteri tibi praemia portant

      Sub pedibusque iacet passio cuique sua:

Ferrum flamma ferae fluuius saeuumque uenenum.

      Tot tamen has mortes una corona manet.

 

 

Provincia: Roma  Località: Roma

 

Reference basis text: ILCV 00976

Editing of the digital edition: E. Saltelli (2011)

 

Elegiac couplets