ICUR-02, 04109

Templa micant plus compta fide quam luce metalli

      Constructumque nitet lege tonantis opus

Concordes quos regna tenent caelestia semper

      Iunxit et in terris una domus fidei

5

Quam tamen antistes sancti confessor honoris

      Et meritis uoluit nobilitare suis

Symmache quapropter uiuax tibi fama per aeuum

      Narrabit titulis amplificata piis

 

 

Provincia: Roma Località: Roma
Datazione: V sec. d.C.

 

Reference basis text: ICUR-02, 04109

Editing of the digital edition: E. Saltelli (2011)

 

Elegiac couplets