IHC 00362 = ICERV 00272

Crux h(a)ec alma gerit sanctorum corpora fratrum

Leandri Isidorique priorum ex ordine uatum,

Tertia Florentia soror deo uota perennis,

Eo posito consors hic digna quiescit.

5

Isidorus in medium disiungit membra duorum.

Hi quales fuerint libris inquirito, lector,

Et cognosces eos bene cuncta fuisse locutos.

Spe certos fide plenos et super omnia castos,

Dogmate sanctorum cerne creuisse fideles

10

Ac red(di) domino, quos impia iura tenebant.

Vtque uiros credas sublimes uiuere semper,

Aspiciens sursum pictos contende uidere

 

 

Provincia: Baetica  Località: Sevilla / Hispalis
Postscriptum: Obiit felicis memori(a)e Leander episcopus / die II Idus Maras (a)era DCXL Obiit sanct(a)e memori(a)e / Isidorus episcopus die II Nonas Apriles (a)era DCLXXXIII[I] / Obiit pi(a)e memori(a)e Florentina deo vota / V Kalend(as) Septembres (a)era DCLXXI

 

Reference basis text: IHC 00362

Editing of the digital edition: E. Saltelli (2011)

 

Hexameters