IFCCarth-01, 00112 = ILCV 04837 = ILTun 01144 = Za

Quisquis ades, lector, causam qui noscere benis(!)

      Funde, precor, lacrimas; non minor hic dolor est.

Hic iacet ex animis magnus decor illa parentum

      Quam mors inmeritam inp[ia] sorte tulit,

5

Incassum nil saeua iubens quam perdere duxit

      Insontem animam dum sine sorde tra(h)it.

Sed hanc Dira dolum rapiens commune parentum

      Tradidit et miseris tristia corda dedit.

Nam uiuit haec moriens, aeterna in luce manebit

10

      Redem(p)ta et magno permanet Aelisio

Vis(!) quinos linquens sup(p)letis mensibus annos

 

 

Provincia: Africa proconsularis Località: Carthago
Praescriptum: In hoc tumulo iacens
Postscriptum: [in pace deposita pridie Kalendas Apriles ind(ictione) XII]

 

Reference basis text: AE 1919, 00035

Editing of the digital edition: E. Saltelli (2011)

 

vv. 1-10: Elegiac couplets

v. 11: Hexameter