IDR-02, 00357 = AE 1957, 00334 = AE 2003, +01528

Coniugi pro meritis quondam karissimo coniunx(!)

Hanc Iuliano domum flendo fabricaui perennem

Frigida qua membra possint requiescere morti

Quattuor hic denos uixit sine culpa per annos

5

Et sua perfunctus uidit cum gloria honores

Ecce Gemellina pietate ducta marito

Struxi dolens digno sedem cum liberis una

Inter pampinea uirgulta et gramina laeta

Vmbra super rami uirides ubi densa ministrat

10

Qui legis hos uersus opta leue terra uiator

 

 

Provincia: Dacia Località: Resca / Romula
Datazione: fine II inizio III sec. d.C.
Praescriptum: D(is) M(anibus) / Ael(io) Iul(io) Iuliano dec(urioni) quaestoric(io) /
aedilic(io) col(oniae) Romul(ensis) Valeria Ge/mellina marito / b(ene) m(erenti) p(osuit)

 

Reference basis text: AE 1957, 00334

Editing of the digital edition: E. Saltelli (2011)

 

Hexameters