ICUR-02, 05745 = ILCV 01310

Primus apostolicae tenuit qui scrinia sedis

      Hoc posuit moriens membra sepulta loco

Felix heu nimium Felix nisi funere aceruo

      Caperet hunc leti praecipitata dies

5

Namque bonus prudensque simul pobitate modestus

      Acceptus magnis pauperibusque pius

Prouidus ille domi sumptoque in ordine gratus

      Progeniem rexit deposuitque pater

Moribus his discens et tali funere captus

10

      Conspicuus uixit flebilis occubuit

Et patris egregii specimen formamque secutus

      Promeruit huius corpore uestigia

Munus ad (a)eternum susceptus limine Pauli

      Restituens animam purificante deo

 

 

Provincia: Roma   Località: Roma

 

Reference basis text: ICUR-02, 05745

Editing of the digital edition: E. Saltelli (2011)

 

Elegiac couplets