CIL 11, 04765,2 = ICI-06, 00045 = AE 2001, +00924

Antistes C(h)r(ist)i d(omi)ni deuotus Achilles

      Culmina magna pii struxit honore Petri,

Nemo putet uacuam uenerandi nominis aulam

      Sistere quod non sit corporis ista domus;

5

Magna quidem seruat uenerabile Roma sepulchrum

      In quo pro C(h)r(ist)i nomine passus obi(i)t;

Sed non et meritum monumenta includere possunt

      Nec quae corpus habent saxa tenent animam;

Victor enim mundi superata morte triumphans

10

      Sp(iritu)s ad summum pergit in astra d(eu)m;

Cumque sit in C(h)r(ist)o uita durante repostus

      Ad C(h)r(istu)m totus martyr ubique uenit;

Ille suos s(an)c(t)os cunctis credentibus offert,

      Per quos supplicibus prestat orem famulis.

 

 

Provincia: Umbria / Regio VI Località: Spoleto / Spoletium
Datazione: V sec. d.C.

 

Reference basis text: CIL 11, 04765,2

Editing of the digital edition: E. Saltelli (2011)

 

Elegiac couplets