ICUR-02, 04161

Pastorem magnum laudis pia praemia lustrant

      Qui functus Petri hac uice summa tenet

Effulgit tumulis nam praesul Honorius istis

      Cuius magnanimum nomen honorque manet

5

Sedis apostolicae meritis nam iura gubernans

      Dispersos reuocat optima lucra refert

Vt sagax animo diuino in carmine pollens

      Ad uitam pastor ducere nouit oues

Histria nam dudum saeuo sub scismate fessa

10

      Ad statuta patrum teque monente redit

Iudaicae gentis sub te est perfidia uicta

      Sic unum domini reddis ouile pium

Adtonitum patriae sollers sic cura mouebat

      Optata ut populis esset ubique quies

15

Quem doctrina potens quem sacrae regula uitae

      Pontificum pariter sanxit habere decus

Sanctiloqui semper in te commenta magistri

      Nam qui Gregorii tanti uestigia iusti

Dum sequeris cupiens et meritumque geris

20

      Aeternae lucis Christo dignante perennem

Cum patribus sanctis posside iamque diem

      His ego epitaphiis merito tibi carmina solui

Quod patris eximii sim bonus ipse memor

 

 

Provincia: Roma  Località: Roma

 

Reference basis text: ICUR-02, 04161

Editing of the digital edition: E. Saltelli (2011)

 

Elegiac couplets