ICUR-02, 04159

Vita hominum breuis est certa hanc determinat hora

      Sed uitae aeternae inde paratur iter

Quo non indecora aut rursus peritura uidentur

      Sed pulchrum atque decens iam sine fine manet

5

Dic igitur quid mors stimulis agitaris iniquis

      Quid fremis incassum quid furibunda geris

Commoda nulla tibi poterunt tua facta referre

      Nec prodesse potest impetus iste tibi

Gregorii semper monita atque exempla magistri

10

      Vita opere ac dignis moribus iste sequens

Quo hunc terrere putas sunt huius maxima uota

      Mittere ad astra animam reddere corpus humo

Saucia multiplici siquidem nam membra dolore

      Rursus in antiquo puluere uersa manent

15

Quae coniuncta animae stabilito in corpore surgant

      Ad uitam aeternam te pereunte magis

Sancta fides merito uitae clementia patris

      Spem certam hanc famulos iussit habere suos

 

 

Provincia: Roma  Località: Roma
Postscriptum: hic requiescit Bonifatius Iunior qui sedit annos V menses VIII dies XII / depositus oct(avum) Idus Mai{i}(as) / imperante dom(ino) n(ostro) Heraclio [...] anno eius II

 

Reference basis text: ICUR-02, 04159

Editing of the digital edition: E. Saltelli (2011)

 

Elegiac couplets