ICUR-02, 04159a

Gregorio quartus iacet hic Bonifacius almus

Huius qui sedis fuit aequus rector et aedis

Tempore qui Focae cernens templum fore Romae

Delubra cunctorum fuerant quod demoniorum

5

Hoc expurgauit sanctis cunctisque dicauit

Eius natalis sollemnia qui celebratis

Primis Septembri(bu)s fert haec lux quarta Kalendis

Octauus titulo hoc Bonifatius ossa reperta

Hac locat erecta Bonifatii nominis ara

 

 

Provincia: Roma  Località: Roma

 

Reference basis text: ICUR-02, 04159a

Editing of the digital edition: E. Saltelli (2011)

 

Hexameters