ICUR-02, 04151 = ILCV 00985

Quisquis ad aeternam festinat tendere uitam

      Hac iter exquirat qua licet ire piis

Tramite quo fretus caelestia regna sacerdos

      Intrauit meritis ante parata suis

5

Minus te magis uiuens commercia grata peregit

      Perdidit ut posset semper habere deum

Antistes domini procumbis uictima Christi

      Pontifici summo sic placiture deo

 

 

Provincia: Roma Località: Roma
Datazione: 526 d.C.

 

Reference basis text: ICUR-02, 04151

Editing of the digital edition: E. Saltelli (2011)

 

Elegiac couplets