Permalink: http://www.mqdq.it/textsce/CE|appe|443

CIL 06, 41342 = ICUR-05, 13355

Maximilla poten[s seruare f(o)edera C]rhisti

Propositumque fidem mors abstulit omnia uitae sed

Melius uiuit uitam C(h)risti qui sperat (a)eternam

Si animo recolat fidem datam omn[ibus] unam

5

Tunc poterit mors ipsa mori cum tempore toto

Vita perennis erit ueniam dabit omnibus unam

Sed meritis [ue]getans su[per h]anc Lucceia fecisti

Nam memor ipsa tui cum reddis uota sepulchri

Ostendis mentem religiosa uita repleta(m)

 

 

Provincia: Roma Località: Roma
Postscriptum: mirae fide(i) / et innocentiae optimique propositi Maximilla virgo / ancilla dei civis Pannonia qu(a)e vixit / annis n(umero) L huic sepulturae condita est / a {L} Lucceia c(larissima) f(emina) filia Viventi / c(larissimae) r(ecordationis) v(iri) ex praefecto / pr(a)etorio et urbis aeternae prop<te=I>r amicitiam / sibi coniun(c)tam qu(a)e diem clusit una cum matre
sua pariter Nunita qu(a)e fuit matrona diaconi{s} / et vixit annis n(umero) LXX die IIII Non(as) Octobr(es) FFll(aviis) / Timasio et Promoto vv(viris) cc(larissimis) conss(ulibus)

 

Reference basis text: CIL 06, 41342

Editing of the digital edition: E. Saltelli (2011)

 

Hexameters