Permalink: http://www.mqdq.it/textsce/CE|appe|435

CIL 05, p 623,16

Marcellina tuos cum uita resolueret artus

Spreuisti patriis corpus sociare sepulcris

Dum pia fraterni speras consortia somni

Sanctorumq(ue) cupis cara requiescere terra

5

Nil longinqua domus casto decerpsit amori

Affectus nec morte perit nam munere Lethi

Rursus uicta soror fraternae redderis umbrae

Quamuis magna pio suspiret Roma dolore

Tertia quod sacri patitur iam damna sepulcri

10

Nec tamen angustam sedem quis dixerit aulae

Corporis haec domus est nam te pia uirgo supernum

Accipit imperium Placidae post munera mortis

Aeternae Christus precium tibi destinat aulae

Praemia dans castis intactae matris honorem

15

Te medius Iuli transcendit feruide cursus

Et te uirgo tuus transuexit ad aethera sponsus

 

 

Provincia: Transpadana / Regio XI Località: Milano / Mediolanum
Datazione:sec. IV – V (?)

 

Reference basis text: CIL 05, p 623,16

Editing of the digital edition: E. Saltelli (2011)

 

Hexameters