Mossong-2022, 00646 = CIL 11, 00260
Aut lux hic nata est, aut capta hic libera regnat.
Lex est ante, uenit caeli decus unde modernum,
Aut priuata diem pepererunt tecta nitentem,
Inclusumque iubar secluso fulget Olimpo.
5
Marmora cum radiis uernantur, cerne, serenis
Cunctaque sidereo percussa in murice saxa.
Auctoris pretio splendescunt munera Petri.
Huic honor, huic meritum tribuit, sic comere parua,
Vt ualeant spatiis amplum superare coactis
10
Nihil modicum Christo est. Artas bene possidet aedes,
Cuius in humano consistunt pectore templa.
Fundamen Petrus, Petrus fundator et aula.
Quod domus, hoc dominus, quod factum, factor et idem.
Moribus atque opere, Christus possessor habetur,
15
Qui duo consocians mediator reddit et unum.
Huc ueniens fundat parituros gaudia fletus,
Contritam solidans percusso in pectore mentem.
Ne iaceat, se sternat humo morbosque latentes
Ante pedes medici, cura properante, recludat.
20
Saepe metus mortis uitae fit causa beatae.
1
Cf. Agnellus, Liber Pontificalis Ecclesiae Ravennatis 50 (ed. O. Holder-Egger, MGH, Hannoverae 1878)
5
uernantur leg. Mossong; uernantia leg. Bormann
Regio VIII Aemilia / Località: Ravenna
Datazione: 494-519/520 d.C.
EDCS
Testo base di riferimento: Mossong-2022, 00646
Cura dell'edizione digitale: A. Prontera, 2022
Bormann = E. Bormann, Corpus Inscriptionum Latinarum (CIL), XI.1: Inscriptiones Aemiliae Etruriae Umbriae Latinae, Berolini 1888
Mossong = I. Mossong, Der Klerus des spätantiken Italiens im Spiegel epigraphischer Zeugnisse. Eine soziohistorische Studie, Berlin - Boston 2022
Esametri |