Mossong-2022, 00644 = CIL 11, 00259
Accipe, sancte, libens, paruum ne despice carmen,
Pauca tuae laudi nostris dicenda loquelis.
Euge, Simon Petre, et missum tibi suscipe munus,
In quod sumere te uoluit rex magnus ab alto.
5
Suscipe de caelo pendentia lintea plena,
Missa Petro tibi, haec diuersa animalia portant,
Quae mactare deus te mox et mandere iussit.
In nullius dubitare licet, quae munda creauit.
Omnipotens genitor, rerum cui summa potestas.
10
Euge, Simon Petre, quem gaudet mens aurea Christi
Lumen apostolicum cunctos ornare per annos:
In te sancta dei pollens ecclesia fulget,
In te firmum suae domus fundamenta locauit
Principis aetherei clarus per saecula natus.
15
Cunctis clara tibi est uirtus, censura fidesque.
Bis senos inter fratres in principe sistis
Ipse loco, legesque nouae tibi dantur ab alto,
Quis fera corda domas hominum, [quis] pectora mulcis
Christicolasque doces tu omnes esse per orbem.
20
Iamque tuis meritis Christi parat gloria regnum.
1
Cf. Agnellus, Liber Pontificalis Ecclesiae Ravennatis 29 (ed. O. Holder-Egger, MGH, Hannoverae 1878)
Regio VIII Aemilia / Località: Ravenna
Datazione: 200-500 d.C.
EDCS
Testo base di riferimento: Mossong-2022, 00644
Cura dell'edizione digitale: A. Prontera, 2022
Esametri |