Mossong-2022, 00407 = CIL 11, 00292
Ardua consurgunt uenerando culmine templa
Nomine Vitalis sanctificata deo.
Geruasiusque tenet simul hanc Protasius arcem,
Quos genus atque fides templaque consociant.
5
His genitor natis fugiens contagia mundi
Exemplum fidei martiriique fuit.
Tradidit hanc Primus Iuliano Ecclesius arcem,
Qui sibi commissum mire peregit opus.
Hoc quoque Perpetua mandauit lege tenendum,
10
H[i]s nulli liceat condere membra locis.
Sed quod pontificum constant monumenta priorum,
Fas ibi sit tantum ponere sed similes.
1
Cf. Agnellus, Liber Pontificalis Ecclesiae Ravennatis 61 (ed. O. Holder-Egger, MGH, Hannoverae 1878)
Regio VIII Aemilia / Località: Ravenna
Datazione: post 532 d.C.
EDCS
Testo base di riferimento: Mossong-2022, 00407
Cura dell'edizione digitale: A. Prontera, 2022
Distici elegiaci |