Mossong-2022, 00413 = CIL 11, 00264

Hic Petrus Iunior Christi praecepta secutus,

      Vt docuit, sacris moribus exibuit.

Hanc quoque fundauit mirandis molibus arcem,

      Nominis ipse sui haec monumenta dedit.

5

Huius post obitum Aurelianus gessit honores,

      Post hunc antistes extitit ecclesius;

Hinc fuit Vrsicinus, sequitur post ordine Victor,

      Temporibus Iunior Maximianus adest.

Is Polensis erat, Christi leuita profundus,

10

      Lege dei miserans et pietate bonus.

Quem deus ipse uirum decorauit culmine sacro,

      Ecclesiaeque suae pontificem statuit;

Ipse autem, factis propriis scit non meruisse

      Culmen apostolicum, sed pietate dei.

1

Cf. Agnellus, Liber Pontificalis Ecclesiae Ravennatis 66 (ed. O. Holder-Egger, MGH, Hannoverae 1878)

Regio VIII Aemilia / Località: Ravenna
Datazione: 546-556 d.C.

EDCS

 

Testo base di riferimento: Mossong-2022, 00413

Cura dell'edizione digitale: A. Prontera, 2022

 

Distici elegiaci