ICUR-01, 01485 = ILCV 01901

Balnea quae fragilis suspendunt corporis aestum

      Et reparant uires quas labor afficerit

Quae constricta gelu ualidis aut solibus usta

      Admixto latici membra [liquore] leuant

5

[Vt]amur causa propri[ae suadente] salutis

      [At caue ne mors sit me]dicina homini

Lubrica ne sensus rapiat turpetque [u]oluptas

      Effera e mentem luxuries stimulet

Ebria neu uino dapibus neu uiscera crud[a]

10

      Dissol[u]at fluxo corde lab[ante gula]

Sobria sed casto foueant [tibi membra lauacro]

      Et quaesi[ta salus sit sine damno animae]

Haec [tibi si quis amor uitae] te tangit h[onestae]

      [Quicumque es homi]num dicta fuisse [putes]

15

[Tu tam]en ista magis cautus seruare me[mento]

      Grex sacrate d(e)o corpore men[te fide]

Cui bellum cum carne subest quae et uic[ta resurgit]

      Quam cohibere iu[u]at si refo[u]ere p[aras]

Clau[... s]aluti [...]

20

      Vulnere [ne doleas ...] quod medeare iterum

[... in]ueni bene parta remedia carn[is]

      [...non] nostris nocet officiis nec culpa la[u]acri

Quod sibimet generat lubrica uita malum est

 

 

Provincia: Roma  Località: Roma

 

Reference basis text: ICUR-01, 01485

Editing of the digital edition: E. Saltelli (2011)

 

Elegiac couplets