Permalink: http://www.mqdq.it/textsce/CE|appe|694

CIL 03, 08175 (p 2319) = ILJug-03, 01412 = CLE 01632 = CLEMoes 00016

Indolis egregiae et pius at morior iuuenilem

Eripuere cito rumpentes stamina Parcae.

Quem supremam artem docuit dulcis Cytherea,

Fecerat is doctus rapidas tam nauiter artes

5

Pieridum Aonia manantes uertice Tymbrio.

Heu facinus! Rapido caruisti tramite lucem,

Ter quinos uno crescens anno amplius annos

Emensus senio accumulato in membris imis.

 

 

Hexameters