Permalink: http://www.mqdq.it/textsce/CE|appe|689

CIL 03, 03676 = D 02558 = CLE 00427 = CLEPann 00059 = CLENuovo p 104 = AE 1958, +00151 = AE 2005, +00014 = AE 2005, +00161

Ille ego Pannoniis quondam notissimus oris,

Inter mille uiros primus fortisque Batauos

(H)adriano potui qui iudice uasta profundi

Aequora Danuuii cunctis transnare sub armis,

5

Emissumque arcu dum pendet in aere telum

Ac redit, ex alia fixi fregique sagitta,

Quem neque Romanus potuit nec barbarus umquam

Non iaculo miles, non arcu uincere Parthus,

Hic situs hoc memori saxo mea facta sacraui.

10

Viderit anne aliquis post me mea facta sequatur:

Exemplo mihi sum, primus qui talia gessi.

 

 

Hexameters