Permalink: http://www.mqdq.it/textsce/CE|appe|396

CIL 02-07, 00540 = CLEBetica CO07

Nominibus cunctis digno laudata pud[ore]

      Seruilia inmiti funere rapta iacet.

Coniunx dulcis obit mater pia nata probanda,

      Cara soror, ueris mentis honesta bonis,

5

Custos sancta domus, uita miranda pudica,

      Conspicuum species qu(a)e parat ipsa decus.

Facta quater solito Lucinae numine mater,

      Pignoribus cecidit semper amanda probis.

Infelix pater et genetrix sua uolnera deflent,

10

      Deflent germani tempora maesta genis

 

 

Provincia: Baetica Località: Cordoba / Corduba
Datazione: fine I - inizio II sec. d.C.

 

Reference basis text: CIL 02-07, 00540

Editing of the digital edition: E. Saltelli (2011)

 

Elegiac couplets