ICERV 00278 = RIT 00939 = ILCV 01091 = IHC 00413 (

Sollers magnanimus pius ingenio cato hic

Quiescit in tumulo Sergi(u)s pontifex s(an)c(tu)s,

Qui sacri labentia restaurans culmina templi

Haud procul ab urbe construxit cenobium s(an)c(t)is.

5

[Hunc] pauperes patrem hunc, tutorem hab(u)ere pupilli.

Viduis solamen, captiuis pretium,

Esurien(tibu)s repperit alimentum.

Profluus in lacrimis depulit contagia carnis,

Cunctis carissimus, exuberanti gratia pollens,

10

Parcus in abundantia, locuplex egentibus, uixit

Septies denos pr(a)esentis (a)eui peragens annos.

Tria sacer pontifex pariterq(ue) septena

Religiosae uit(a)e expleuit tempore lustra

 

 

Provincia: Hispania citerior Località: Tarragona / Tarraco
Datazione: VI d.C.

 

Reference basis text: AE 1997, 00963

Editing of the digital edition: E. Saltelli (2011)

 

Hexameters