CSIR-OE-01-03, 00349 = Hild 00230 = ZaCarnuntum 0

Quisquis ades nomenque meum tibi perlegis, hospes,

      Aspice quam m[or]tis sim miserandae meae.

Bis denos a[etas] mihi iam compleuerat annos,

      Q[uos ra]puit miseram mors et iniqua d[ea].

5

[Felices] illae, quibus est data long[ior hora],

      [Nam] tulerunt uitae damn[a minora suae].

Non ego luxuriis au[olsa fui male]dictis

      Aetatis car[psi munditiasque] meas.

Per long[um uiuas et me felicius] opto

10

      Et leuis h[umatae sit mihi] terra roges

 

 

Provincia: Pannonia superior Località: Petronell / Carnuntum
Datazione: metà I sec. d.C. circa
Praescriptum: Primigenia C(ai) Petroni ancil(la) h(ic) s(ita) e(st)

 

Reference basis text: AE 1938, 000165

Editing of the digital edition: E. Saltelli (2011)

 

Elegiac couplets