GLIStone 00011 = AE 1928, 00072 = AE 1971, 00026 = Zarker 00094

A

Ter ternis annis cursum confecerat annis

      Cum ab matre ad matrem deferor exanimis.

Non me passa Venus thalamos intrare iugalis

      Debita ne[c sa]nctis uota referre deis.

5

[Quod] si fata suos egissent ordine cursus

      [Me fer]re exequias par fuit ante meis.

B

Nunc pater et mater natae [fecere sepulcrum]

     Ossaque funestis fletibus abl[uerunt]

Sed quoniam multi talem sensere do[lorem]

10

      Nec quisquam Leti uincere uim potuit,

Desinite extinctam dulces me flere paren[tes],

      Desinite et natae tristia iura queri.

5

[Quod] si; Si mi]hi Mingazzini

7

[fecere sepulcrum]; [heu tristia solvunt] suppl. Mingazzini

8

abl[uerunt; ab[ducunt suppl. Mingazzini

Regio I Latium et Campania / Località: Roma
Datazione: 31-100 d.C.

Praescriptum: V(ivit) C(ai) Cuspi C(ai) l(iberti) Rustici; Serveia C(ai) f(ilia) Regilla; v(ivit) Serv[eia ...]

EDCS
EDR
EDH

 

Reference basis text: GLIStone 00011

Editing of the digital edition: A. Prontera, 2022

 

Mingazzini = P. Mingazzini, Iscrizioni urbane inedite, "Bolettino della Commissione Archeologica Comunale di Roma" 53, 1925, pp. 201-231

Elegiac couplets