CIMAH-1, 00006 = CLEGall 00021

Amore Christi feruidus

Castusque sanctis moribus

Heres Achiuus praemii

Iure aeterni canitur.

5

Vitae exemplum nobilem

Vir deo plenus proferens,

Summam perfecti muneris

Abba electus docuit.

Benigna quies nunc uirum

10

Beatae luci transtulit:

Ad caelum mittens spiritum

Membra hic liquit fratribus.

Artauit corpus crucibus,

Mentem leuauit pondere,

15

Semper quem blanda gaudio

Probo coniunxit caritas.

Provincia Alpes Poeninae / Località: Acaunus Nantuatium
Datazione: 524 d.C. ca.

EDCS

 

Reference basis text: CLEGall 00021

Editing of the digital edition: A. Prontera (2022)

 

Iambic trimeter-dimeter