Permalink: http://www.mqdq.it/textsce/CE|appe|050

AE 2000,00802

Iulius hic fuerat nomine summo artificioque Statutus

Tractabatque uiris aurum, mulieribus atque puellis.

Plenus omni ope, moribus, uita, discipulina beatus,

Non uno contentus erat, pluribus gaudebat amicis.

5

H(a)ec illi semper uita fuit: mane et sexta lauari.

Reliquit suboles suae posteros stationis futuros,

Per quos ut statio Statutiq(ue) nomen habebit,

Tres paene aetate pares artificio ministros.

Scripsi haec unus ego ex discipulis prior omnibus ill(is),

10

Secundinius Felicissimus ego, set nomine tantum.

Hoc quot potui, magister: tibi contraria munera fo[ui(?)].

Addo scriptura tuis tumulis sensus, siue exter ubique

[...]rues utque tuos amicos meque cum illis;

Vt quotienscumque tibi annalia uota dicamus,

15

Vt et uoce pia dicamus: Carnunti, sit tibi terra leuis.

 

 

13

[...]rues; [se]rues coni. Pallares ; Mariner; [f]rues coni. Batlle

Provincia: Hispania citerior Località: Tarragona / Tarraco
Datazione: III d.C.

 

Reference basis text: AE 2000, 00802

Editing of the digital edition: E. Saltelli 2010

 

Batlle = P. Batlle, Les inscripcions paganes de la necropolis romano-cristiana de Tarragona, «Anuari de l'Institut d'Estudis Catalans» 9 (1927-31) 363-64

Mariner = S. Mariner, El epitafio versificado de Iulius Statutus, «Boletìn Arqueològico» (1949) 123-33

Pallares = J.G. Pallares, Nueva lectura, con comentario, del epitafio métrico de Julio Estatuto, «Epigraphai: miscellanea epigrafica in onore di Lidio Gasperini», 2000 Tivoli, pp. 417-28

Hexameters